Cùm laici eſſent, ſine ordinibus ministrare ac celebrare ſunt auſi. Capvt xii. Qvae pœna ſit imponenda laicis miſſam vel aliud ſacrum miniſterium celebrantibus hucuſque canonica Iura non ſtatuerunt: forſan enim antiqui illi patres non crediderunt tantam futuram eſſe aliquorum hominum temeritatem, vt tantum nephas (quale eſt ſine ordinibus miſſam celebrare) committerent, & ſi iam hodie dignum eſſet hoc ſpeciali ſanctione punire, cùm temporibus iſtis hoc aliquando accidiſſe comperimus. Cùm ergo caſus acciderit, hoc arbitrio iudicis puniendum videtur, in quo oportebit conſiderare ea, quæ in arbitrariis inferius ſuo loco conſideranda deſcribimus. Bal. tamen in l. Qui ſub prætextu. C. de ſacroſanct. Eccleſ. notat, quòd dicens ſe clericum, & ingerens ſe actibus clericorum, cùm non ſit, eſt falſarius, quem refert Felin. in c. Tertio loco. de probat. in princ. {v j. etiam Felin. in proœmio decreta. in num. xxxvij. vbi dicit quòd mẽtiens ſe clericum punitur arbitrio iudicis. & vltra hoc faciẽs actus clericales punitur pœna falſi.} Et vide Præpoſ. in cap. Quod interrogaſti, xxvij. diſtinct. Clericus autem miniſtrans in ordine quem non habet, deponendus eſt, & amplius non ordinandus. text. in c. j. de cle. non ordin. miniſt. qui ſic ſummatur. Diaconus miſſam celebrans ad ſacerdotium non poteſt promoueri, à diaconatu ſuſpenditur biennio vel triennio, vt in c. ij. eo. tit. Clericus prætereà qui cùm non eſſet ordinatus miniſtrauit in aliquo ordine in apparatu, incurrit irregularitatem, cum quo ſolus Papa diſpenſat, tenet Lapus in allegatione xxix. incip. An diſpenſet, referendo Calderi. in c. Si celebrat. de cle. excommu. Idem tenent Hoſtien. & Gofre. vt ad maiores ordines aſcendat, ſed in ſuſceptis diſpenſat epiſcopus, vt notant Angel. in ſumma, in §. xxxviij. incip. Duodecimò incurritur, in verbo, irregularitas, & Sylueſter in eod. verbo, in §. Duodecimò quæritur.