Poena clerici secularis recipientis ordinem dum existit in excommunicatione est, quod deponatur ab illo ordine. Notat Abb. ex tex. ibi in c. Cum illorum. in ij. nota. de senten. excom. cum quo solus papa dispensat, vt ibi. Quod procedit, etiam si ab excommunicatione, qua erat ligatus, poterat ab aliquo inferiori citra papam absolui, vt concludit Abb. post Ioan. Andr. vbi supra, ex ratione quia fuit effectus irregularis, & cum irregularibus solus papa dispensat. Et idem voluit Ang. licet Abb. non referat, in sua summa, in verbo, irregularitas, in ยง. xxij. incip. Secundo contrahitur. & Syluester in eodem verbo, in versic. Secundo quaeritur, Hostien. vero in sua summa, tit. de cler. excom. minis. dicit quod videtur sibi quod quando exommunicatus ab ordinario incurrit irregularitatem, quia sententiam eius violauit, posset ordinarius secum dispensare, dicit tamen quod consuetudo refragatur. Et aduerte quod idem est in clerico qui suspensus vel interdictus ordines recipit, vt firmant Angel. & Syluest. vbi supra, referendo Rai.