C vm Eccleſia nunquam intenderit priuilegiis ſuis clericos fouere proteruos atque incorrigibiles, ſtatuit Celeſtinus tertius, in c. Cum non ab homine. de iudic. clericum ab eccleſiaſtico iudice depoſitum, ſi adhuc incorrigibilis fuerit, excommunicari debere, deinde contumacia creſcente anathematis mucrone feriri. Tandem ſi in profundum malorũ veniens contempſerit, cùm eccleſia non habeat vltrà quid faciat, per ſecularem poteſtatem eſ ſe comprimendum, ita quòd ei deputetur exilium, vel alia legitima pœna inferatur. Noluit tamen quòd ſola incorrigibilitas ſufficeret vt comprimeretur clericus depoſitus à ſeculari iudice: niſi excommunicatio & anathema ſubſequerentur: & inſuper vtriſque contemptus: vt patet ex verbis illius text. Dicitur autem clericus depoſitus incorrigibilis ſecundùm Abb. ibi, col. penult. verſ. quæro qualiter. poſt Ant. ſi committat alia delicta, etiam ſi non ſint ſimilia, vel ſi ſint minora, ex rationibus de quibus per eum, quem ſequitur Decius ibi col. fin. Dicitur etiam incorrigibilis, ſi cùm deturderetur in monaſterium ad pœnitentiam peragendam, ea non peracta capit fugam, & occultat ſe, vel aliter de facto impedit, vt non poſsit cum iudex arctare, licet non reperiatur in nouo delicto, quia tunc poſt excommunicationem, & anathema comprimendus eſt per iudicem fecularem, vt in text. ſecundùm Abbat. vbi ſuprà, in col. fin. Sequitur Decius, vbi ſuprà. Item aduerte quòd Decius ibi ponit alium caſum incorrigibilitatis tanquam diuerſum ab aliis, quem dicit ex Abbate colligere, videlicet quando clericus ter monitus non deſiſtit, qui iudicio meo ſub primo comprehenditur: nam ſi non deſiſtit, ergo perſeuerat in crimine, & tunc ſola perſeuerantia ſine monitione reddit eum incorrigibilem: niſi dicamus, quòd ſentiat Decius quando monetur vt de ſiſtat à nouis criminibus quibus inuoluitur poſt depoſitionem. Quod adhuc etiam non videtur iuuare opinionem ſuam, quia tunc etiam commiſ ſio nouorum criminum etiam minorum redderet eum incorrigibilem ſine monitione per ſupradicta. Addit etiam quartum caſum incorrigibi litatis Decius allegando Domini. videlicet quando ſemel correctus verbis non ſe emendat, qui etiam in propoſito noſtro videtur impertinens: nã ſi poſt depoſitionẽ non ſe emendat etiam correctione verbali nõ præmiſ ſa dicetur incorrigibilis vt excõmunicari valeat. Sit autẽ in hac materia vera reſoloutio, ꝙ nullus caſus datur à doctoribus qui ſuccedat poſt depoſitionẽ , qui ſolus ſufficiat vt tradatur curię ſeculari: niſi præcedat cõtemptus excõmunicationis vel anathematis. Et cùm clericus depoſitus ſit de iuriſdictione eccleſiæ, vt per Abb. in c. Ioannes. & in c. ex parte. de cler. coniug. Iudex eccleſiaſticus debet declarare eũ incorrigibilem, ipſo tamen non citatione fugiat, vt per Abb. poſt Card. in d. c. Cum nõ ab homine. & Inno. in c. j. de homic. lib. vj. quos refert Aret. d. c. Cum non ab homine. col. v. & vide Felin. ibi. iiij. col. qui dicit ꝙ ex omnibus dictis doctorũ cõmuniter ibi colligitur ꝙ poteſtas quę datur iudici ſeculari ſuper depoſito incorrigibili nõ exercetur, niſi declaretur qualitas incorrigibilitatis, ipſam conferẽs . Et nota ꝙ clericus incorrigibilis, qui nõ poteſt puniri ab eccleſia, poteſt ipſo iure cõprimi à iudice ſeculari abſq; alia degradatione. Hæc eſt cõ munis opinio modernorũ poſt Ioan. And. & Anto. vt firmat Aret. in d. cap. Cum non ab homine. col. v. verſ. Tertia fuit opinio. & vide Domi. in c. Nec licuit. xvij. diſt. qui notat ibi glo. pro iſto dicto Ioan. And. Clericus autẽ ſic propter incorrigibilitatẽ effectus de foro ſeculari puniri debet nõ ad voluntatem eccleſiæ, ſed prout iudici ſeculari videbitur. Ita notat Abb. in d. c. Cũ nõ ab homine. in vlt. nota. qui illum puniet pœna impoſita per leges ciuiles laicis pro illo delicto à clerico perpetrato, vt probat tex. in c. Ad falſariorũ . de cri. fal. Præterea in iſta materia vide notabilia verba Cardi. in quodam conſilio, quæ refert Feli. in c. Rodulphus. de reſcript. in col. xxxv. quę dicit nõ legiſ ſe alibi, dum ſcripſit quòd in modo confitendi delictũ poteſt reus talia verba dicere, quòd ex illis appareat reũ eſ ſe incorrigibilem: quia oſtendit non ſolũ non pœnitere de delicto commiſ ſo, ſed dolere quòd delictum nõ fuerit ita plenè perpetratum & conſummatum ſicut ipſe attentauit, & intendebat committere, vt patet in facti contigẽ tia , ſuper quo Cardin. ſcripſerat conſilium, de quo meminit Felin.