# 131 Data incorrigibilitate. Capvt cxxxi. C vm Ecclesia nunquam intenderit priuilegiis suis clericos fouere proteruos atque incorrigibiles, statuit Celestinus tertius, in c. Cum non ab homine. de iudic. clericum ab ecclesiastico iudice depositum, si adhuc incorrigibilis fuerit, excommunicari debere, deinde contumacia crescente anathematis mucrone feriri. Tandem si in profundum malorum veniens contempserit, cum ecclesia non habeat vltra quid faciat, per secularem potestatem es se comprimendum, ita quod ei deputetur exilium, vel alia legitima poena inferatur. Noluit tamen quod sola incorrigibilitas sufficeret vt comprimeretur clericus depositus a seculari iudice: nisi excommunicatio & anathema subsequerentur: & insuper vtrisque contemptus: vt patet ex verbis illius text. Dicitur autem clericus depositus incorrigibilis secundum Abb. ibi, col. penult. vers. quaero qualiter. post Ant. si committat alia delicta, etiam si non sint similia, vel si sint minora, ex rationibus de quibus per eum, quem sequitur Decius ibi col. fin. Dicitur etiam incorrigibilis, si cum deturderetur in monasterium ad poenitentiam peragendam, ea non peracta capit fugam, & occultat se, vel aliter de facto impedit, vt non possit cum iudex arctare, licet non reperiatur in nouo delicto, quia tunc post excommunicationem, & anathema comprimendus est per iudicem fecularem, vt in text. secundum Abbat. vbi supra, in col. fin. Sequitur Decius, vbi supra. Item aduerte quod Decius ibi ponit alium casum incorrigibilitatis tanquam diuersum ab aliis, quem dicit ex Abbate colligere, videlicet quando clericus ter monitus non desistit, qui iudicio meo sub primo comprehenditur: nam si non desistit, ergo perseuerat in crimine, & tunc sola perseuerantia sine monitione reddit eum incorrigibilem: nisi dicamus, quod sentiat Decius quando monetur vt de sistat a nouis criminibus quibus inuoluitur post depositionem. Quod adhuc etiam non videtur iuuare opinionem suam, quia tunc etiam commis sio nouorum criminum etiam minorum redderet eum incorrigibilem sine monitione per supradicta. Addit etiam quartum casum incorrigibi litatis Decius allegando Domini. videlicet quando semel correctus verbis non se emendat, qui etiam in proposito nostro videtur impertinens: nam si post depositionem non se emendat etiam correctione verbali non praemis sa dicetur incorrigibilis vt excommunicari valeat. Sit autem in hac materia vera resoloutio, quod nullus casus datur a doctoribus qui succedat post depositionem , qui solus sufficiat vt tradatur curie seculari: nisi praecedat contemptus excommunicationis vel anathematis. Et cum clericus depositus sit de iurisdictione ecclesiae, vt per Abb. in c. Ioannes. & in c. ex parte. de cler. coniug. Iudex ecclesiasticus debet declarare eum incorrigibilem, ipso tamen non citatione fugiat, vt per Abb. post Card. in d. c. Cum non ab homine. & Inno. in c. j. de homic. lib. vj. quos refert Aret. d. c. Cum non ab homine. col. v. & vide Felin. ibi. iiij. col. qui dicit quod ex omnibus dictis doctorum communiter ibi colligitur quod potestas que datur iudici seculari super deposito incorrigibili non exercetur, nisi declaretur qualitas incorrigibilitatis, ipsam conferens . Et nota quod clericus incorrigibilis, qui non potest puniri ab ecclesia, potest ipso iure comprimi a iudice seculari absque alia degradatione. Haec est communis opinio modernorum post Ioan. And. & Anto. vt firmat Aret. in d. cap. Cum non ab homine. col. v. vers. Tertia fuit opinio. & vide Domi. in c. Nec licuit. xvij. dist. qui notat ibi glo. pro isto dicto Ioan. And. Clericus autem sic propter incorrigibilitatem effectus de foro seculari puniri debet non ad voluntatem ecclesiae, sed prout iudici seculari videbitur. Ita notat Abb. in d. c. Cum non ab homine. in vlt. nota. qui illum puniet poena imposita per leges ciuiles laicis pro illo delicto a clerico perpetrato, vt probat tex. in c. Ad falsariorum . de cri. fal. Praeterea in ista materia vide notabilia verba Cardi. in quodam consilio, quae refert Feli. in c. Rodulphus. de rescript. in col. xxxv. que dicit non legis se alibi, dum scripsit quod in modo confitendi delictum potest reus talia verba dicere, quod ex illis appareat reum es se incorrigibilem: quia ostendit non solum non poenitere de delicto commis so, sed dolere quod delictum non fuerit ita plene perpetratum & consummatum sicut ipse attentauit, & intendebat committere, vt patet in facti contingentia , super quo Cardin. scripserat consilium, de quo meminit Felin.