Excommunicati. Capvt xiii. Poena clerici ſecularis recipientis ordinem dum exiſtit in excommunicatione eſt, quòd deponatur ab illo ordine. Notat Abb. ex tex. ibi in c. Cum illorum. in ij. nota. de ſenten. excom. cum quo ſolus papa diſpẽſat, vt ibi. Quod procedit, etiam ſi ab excommunicatione, qua erat ligatus, poterat ab aliquo inferiori citra papam abſolui, vt concludit Abb. poſt Ioan. Andr. vbi ſuprà, ex ratione quia fuit effectus irregularis, & cum irregularibus ſolus papa diſpenſat. Et idem voluit Ang. licet Abb. non referat, in ſua ſumma, in verbo, irregularitas, in §. xxij. incip. Secundò contrahitur. & Sylueſter in eodem verbo, in verſic. Secundò quæritur, Hoſtien. verò in ſua ſumma, tit. de cler. excom. miniſ. dicit quòd videtur ſibi quòd quando exommunicatus ab ordinario incurrit irregularitatem, quia ſententiam eius violauit, poſſet ordinarius ſecũ diſpẽſare, dicit tamẽ quòd conſuetudo refragatur. Et aduerte quòd idẽ eſt in clerico qui ſuſpenſus vel interdictus ordines recipit, vt firmant Angel. & Sylueſt. vbi ſuprà, referendo Rai.