Vt ab illicita copula retraherentur, seque iuſtis nuptiis alligarent homines, ex quibus prolem legitimam ſu ſciperẽt, meritò etiam apud ethnicos ſancitum ac obſeruatum eſt, vt filij illegitimè nati quantumcunque ſine ſua culpa labem ipſam contraxiſſent, honoribus & dignitatibus indigni iudicarentur. Quod nempe & ſi cõſideratione prædicta, vt ſic fiat non reputetur iniquũ, licet filiis ipſis (quibus natura negauit ortum ſuum eligere poſſe) crudele quodãmodo ac durum videatur. Cum illis tamen illegitimè natis viris, qui propria virtute ac bonis actibus paternam culpam in ſeipſis abſtergunt, pluréſque legitimè natos moribus ac meritis antecellunt, ac reipublicæ ſeipſos reddunt vtiliores, talis iuris aſperitas liberaliter & ſine pecuniarum exactione temperanda eſſet, vt ſicut parentes ab illicita copula retrahit (ſi forſan retrahit) filiorum damnum futurum, ſic iam natos contra leges filios, ſpes recuperandi honores, ad virtutem ſequendam impellat. Iuſtum eſt enim vt quos aliena culpa honore deſtituit, propria virtus, & ſi pauperrima ſit (vt ferè ſemper eſſe ſolet) ad honores reſtituat. Quid enim crudelius, ac iniuſtius quàm quòd naturalis quidam parentum exceſſus, virtute ſola, quantumuis clara filiorum, in pauperibus reparari non valeat, in diuitibus tamen qui patrum ſuorum reatui plura propria addiderunt ſcelera, hoc facillimè deleat ſola præſtatio pecuniæ? Prædicta igitur conſideratione, etiam ſacri canones quibus maxima cura eſt ſancto fauere inſtituto matrimonij, ac illicita punire connubia, illegitimos quoſque à clericali tonſura, cæteríſque eccleſiaſticis ordinibus arcet prohibétque, vt in c. j. de fil. presbyt. Et in cap. j & ij. lvj. diſtinct. & hoc per ſex rationes, quas deſcribit Præpo. in d. cap. ij. licet Hoſti. in ſumma, de fil. presbyt. in §. Quæ eſt cauſa. ſolùm tres ſcripſerit. Si quis autem illegitimè natus promotus fuerit, licet recipiat characterem, non habet tamen executionem ordinis. probat text. in cap. fin. lvj. diſtin. Ex quo notant ibi Domini. & Præpo. quòd licet illegitimitas non inficiat habitum ordinis, ſed executionem, ſed talis ordinatus recipit characterem. {& aduerte quòd tales illegitimi ordinati non incurrunt nouam irregularitatem, ſi ante obtentam diſpenſationem celebrant, vt notat Nicolaus Plouius in tractatu de irregularitate, in xl. regula, referendo Guillel. & Archidi. & hoc dicit ſeruare curiam.}