# 14 Illegitimi. Capvt xiiii. Vt ab illicita copula retraherentur, seque iustis nuptiis alligarent homines, ex quibus prolem legitimam su sciperent, merito etiam apud ethnicos sancitum ac obseruatum est, vt filij illegitime nati quantumcunque sine sua culpa labem ipsam contraxissent, honoribus & dignitatibus indigni iudicarentur. Quod nempe & si consideratione praedicta, vt sic fiat non reputetur iniquum, licet filiis ipsis (quibus natura negauit ortum suum eligere posse) crudele quodammodo ac durum videatur. Cum illis tamen illegitime natis viris, qui propria virtute ac bonis actibus paternam culpam in seipsis abstergunt, plurésque legitime natos moribus ac meritis antecellunt, ac reipublicae seipsos reddunt vtiliores, talis iuris asperitas liberaliter & sine pecuniarum exactione temperanda esset, vt sicut parentes ab illicita copula retrahit (si forsan retrahit) filiorum damnum futurum, sic iam natos contra leges filios, spes recuperandi honores, ad virtutem sequendam impellat. Iustum est enim vt quos aliena culpa honore destituit, propria virtus, & si pauperrima sit (vt fere semper esse solet) ad honores restituat. Quid enim crudelius, ac iniustius quam quod naturalis quidam parentum excessus, virtute sola, quantumuis clara filiorum, in pauperibus reparari non valeat, in diuitibus tamen qui patrum suorum reatui plura propria addiderunt scelera, hoc facillime deleat sola praestatio pecuniae? Praedicta igitur consideratione, etiam sacri canones quibus maxima cura est sancto fauere instituto matrimonij, ac illicita punire connubia, illegitimos quosque a clericali tonsura, caeterísque ecclesiasticis ordinibus arcet prohibétque, vt in c. j. de fil. presbyt. Et in cap. j & ij. lvj. distinct. & hoc per sex rationes, quas describit Praepo. in d. cap. ij. licet Hosti. in summa, de fil. presbyt. in §. Quae est causa. solum tres scripserit. Si quis autem illegitime natus promotus fuerit, licet recipiat characterem, non habet tamen executionem ordinis. probat text. in cap. fin. lvj. distin. Ex quo notant ibi Domini. & Praepo. quod licet illegitimitas non inficiat habitum ordinis, sed executionem, sed talis ordinatus recipit characterem. {& aduerte quod tales illegitimi ordinati non incurrunt nouam irregularitatem, si ante obtentam dispensationem celebrant, vt notat Nicolaus Plouius in tractatu de irregularitate, in xl. regula, referendo Guillel. & Archidi. & hoc dicit seruare curiam.}