Rebaptizati in tantũ odio habẽtur ab Eccleſia, quòd qui non ignari rebaptizantur, dicũtur quaſi iterũ crucifigere Chriſtum, vt in cap. Qui bis. de cõſe. diſt. iiij. & ideò non ſunt ordinandi ad clericatum, vt in cap. Confirmandũ. l. diſtin. {& habetur in Cõcilio Carthagi. Quinto, Can. xj.} quod adeò eſt verum, quòd dicit tex. in d. cap. Qui bis. quòd etiam ſi ignoranter rebaptizati fuerint, ordinari non poſſunt. vbi gl. hoc intelligit de ignorãtia iuris, quæ nõ excuſat, non autẽ de ignorantia facti: quia talis rebaptizatio non impediret promotionem. Qui autem ex rebaptizatis ad ſacerdotij gradum indignus aſpirare cõtenderit, cum ordinatoribus ſuis adepti honoris periculo ſubiacebit. ita diſponit Concilium Toletanum iiij. de quo in c. fin. lj. diſtin. quamuis ille text. non intelligatur de ordinatione ad ſacerdotium, ſed ad epiſcopatum, ſecundum Archi. ibi, quem vide notantem quòd tales ſcienter rebaptizati cenſentur perpetuò irregulares, qui reſpondet ad argumentum quod poteſt obiici, qualiter actus qui non habet effectum, ſicut rebaptizatio inducat irregularitatem, & vide gloſ. in dicto capitulo. Quibis.