# 15 Rebaptizati. Capvt xv. Rebaptizati in tantum odio habentur ab Ecclesia, quod qui non ignari rebaptizantur, dicuntur quasi iterum crucifigere Christum, vt in cap. Qui bis. de conse. dist. iiij. & ideo non sunt ordinandi ad clericatum, vt in cap. Confirmandum. l. distin. {& habetur in Concilio Carthagi. Quinto, Can. xj.} quod adeo est verum, quod dicit tex. in d. cap. Qui bis. quod etiam si ignoranter rebaptizati fuerint, ordinari non possunt. vbi gl. hoc intelligit de ignorantia iuris, quae non excusat, non autem de ignorantia facti: quia talis rebaptizatio non impediret promotionem. Qui autem ex rebaptizatis ad sacerdotij gradum indignus aspirare contenderit, cum ordinatoribus suis adepti honoris periculo subiacebit. ita disponit Concilium Toletanum iiij. de quo in c. fin. lj. distin. quamuis ille text. non intelligatur de ordinatione ad sacerdotium, sed ad episcopatum, secundum Archi. ibi, quem vide notantem quod tales scienter rebaptizati censentur perpetuo irregulares, qui respondet ad argumentum quod potest obiici, qualiter actus qui non habet effectum, sicut rebaptizatio inducat irregularitatem, & vide glos. in dicto capitulo. Quibis.