Praemisso prius quod bigamia pluribus modis contrahitur, vt per Archi. Florent. in iij. parte, titu. xxviij. cap. iij. vbi octo modos illius scripsit, quos hic referre non curo: transcripsit enim illos Sylues. in sua summa, in verbo bigamia, in princip. bigamos ordinari non posse ex pluribus capitulis, in distinctio. xxxiiij. a Gratiano collectis comprobatur, praecipue in cap. Curandum, & in cap. Praecipimus, & in cap. Si quis viduam. el j. cum duobus sequentibus. Si vero de facto fuerint aliqui ad sacros ordines promoti, illis priuandi sunt, quia in bigamia contra Apostolum dispensare non licet, vt in cap. Super eo. de bigamis. ex quo patet, quod bigami recipiunt characterem ordinis. quod etiam probat text. & ibi notat Praepo. ex eo, in cap. Si quis viduam. l. distinctio. Et inter alios casus bigamiae aduerte ad vnumquod pluries contingit, quod si maritus adulterae post adulterium illam cognouit, non potest ordinari. ita probat tex. {in Can. viij. Concilij Neocesariensis in ij. edictione, & est text.} & illum sic summat Praepo. in c. Si cuius. xxxiiij. dist. Cuius ibi bonam distinctionem vide, videlicet quod cognoscens adulteram scienter, siue ignoranter, repellitur a suscipiendis ordinibus: ab executione vero susceptorum non repellitur, si ignoranter cognouerit, dum tamen possit vxorem de adulterio conuincere, & eam dimittere. Immo fortiorem affirmat sententiam ibi Praeposi. post Bart. Brixi. Ioan. de fan. & Hosti. quod licet maritus cognoscat adulteram ad mandatum iudicis, sibi praeiudicat, licet Inno. in cap. Inquisitioni. de sent. excom. in hoc aliter distinguat.