Bigami. Capvt xvi. Praemisso prius quòd bigamia pluribus modis contrahitur, vt per Archi. Florent. in iij. parte, titu. xxviij. cap. iij. vbi octo modos illius ſcripſit, quos hîc referre non curo: trãſcripſit enim illos Sylueſ. in ſua ſumma, in verbo bigamia, in princip. bigamos ordinari non poſſe ex pluribus capitulis, in diſtinctio. xxxiiij. à Gratiano collectis comprobatur, præcipuè in cap. Curandum, & in cap. Præcipimus, & in cap. Si quis viduam. el j. cum duobus ſequentibus. Si verò de facto fuerint aliqui ad ſacros ordines promoti, illis priuandi ſunt, quia in bigamia contra Apoſtolum diſpenſare non licet, vt in cap. Super eo. de bigamis. ex quo patet, quòd bigami recipiunt characterem ordinis. quod etiam probat text. & ibi notat Præpo. ex eo, in cap. Si quis viduam. l. diſtinctio. Et inter alios caſus bigamiæ aduerte ad vnumquod pluries contingit, quòd ſi maritus adulteræ poſt adulterium illam cognouit, non poteſt ordinari. ita probat tex. {in Can. viij. Cõcilij Neoceſarienſis in ij. edictione, & eſt text.} & illum ſic ſummat Præpo. in c. Si cuius. xxxiiij. diſt. Cuius ibi bonam diſtinctionem vide, videlicet quòd cognoſcens adulteram ſcienter, ſiue ignoranter, repellitur à ſuſcipiendis ordinibus: ab executione verò ſuſceptorum non repellitur, ſi ignoranter cognouerit, dum tamen poſsit vxorem de adulterio conuincere, & eam dimittere. Immò fortiorem affirmat ſententiã ibi Præpoſi. poſt Bart. Brixi. Ioan. de fan. & Hoſti. quòd licet maritus cognoſcat adulteram ad mandatum iudicis, ſibi præiudicat, licet Inno. in cap. Inquiſitioni. de ſent. excom. in hoc aliter diſtinguat.