SOlennis pœnitentia ab antiquis patribus inducta eſt, vt grauia & ſcandaloſa in populis crimina euitarentur, quæ quidem ætate noſtra in vſu non eſt, non peccatorum defectu, ſed prælatorum incuria. Quia tamen futuris ſeculis eccleſia ad priſtinum decorem reſtituta, & ipſa pœnitentia ſolennis reſtituẽda erit, placuit effectum, quem operatur in noſtra materia, in præſenti deſcribere, qui talis eſt: Vt qui ſic ſolennem pœnitentiam egerunt, non admittantur ad clerum, vt diſponit Siricius papa in cap. Illud. l. diſtin. & ſtatutum fuit in cõcilio Toletano {primo in Canone ij.} de quo in c. Placuit. ea. diſtin. Si tamen neceſsitas aut vtilitas Eccleſiæ exegerit, tunc deputari poſſunt inter oſtiarios vel lectores, ita quòd epiſtolam vel Euangelium non legant, vt in dicto cap. Placuit. Quod ideò ſancitum eſt propter quatuor rationes. Primò, propter dignitatem ſacrorum ordinum. Secũdò, propter timorem recidiui. Tertiò ob ſcandalum vitandum, quod poſſet oriri ex memoria pręcedentium peccatorum. Quartò, quia ille qui ſic ſolennem pœnitentiam egit, non haberet frõtem alios corrigendi, cùm peccatum eius fuerit publicum, quas ſcripſit Archi. in dicto capitu. Placuit. Si quis autem ordinatus fuerit, Epiſcopo ignorante, à clero deponendus eſt, quia ordinationis tempore non prodidit ſe fuiſſe pœnitentem, vt in Concilio Carthaginieñ. iiij. Canone lxviij. de quo in cap. Ex pœnitentibus. eadem diſtinct. Epiſcopus autem qui ſciens ordinauerit, non manebit impunitus, quia etiam ipſe ab epiſcopatu ſuo ordinandi duntaxat poteſtate priuatur, vt ibi. Quod intellige, quando ordinauit ſcienter abſque diſpenſatione, vel cùm indiſcretè diſpenſauit, ſecundum Archi. in dicto cap. Placuit. Poterit tamen Epiſcopus diſpenſare cum prædictis ad minores, non autem ad ſacros: vt notat Sylueſt. in ſumma, in verbo pœnitentia, verſic. Tertiò quæritur, per text. in dicto cap. Placuit. qui text. de Eqiſcopo nihil dicit, videtur tamen probare opinionem sylueſt. dum dicit, quòd propter neceſsitatem vel vtilitatẽ poſſunt inter lectores vel oſtiarios deputari. Ex quibus verbis poſſet etiam dici, quòd Epiſcopus pro libito voluntatis ſuæ, non poterit diſpenſare extra dictos duos caſus. Et quòd in tali caſu poſſet diſpenſare, notat Arch. in dicto capitu. Placuit, referendo Lauren. & Rai. licet ipſe hoc ſimpliciter dicat, non diſtinguendo inter maiores vel minores ordines. {In materia inſuper huius capituli, vt melius appareat, quantum impediebat antiquis illis & ſanctis temporibus, quemquam promoueri ad Clericatum, quòd publicam receperit pœnitentiam, conſideranda ſunt verba notanda Còcilij Toletani 4. in Canone liij. Quæ ſunt tenoris ſequentis: ſi qui in diſcrimine conſtituti pœnitentiam accipiunt, nulla manifeſta ſcelera confitentes, ſed tantum ſe peccatores eſſe prædicantes, huiuſmodi ſi reuelauerint, poſſunt etiam per morum probitatem ad gradus eccleſiaſticos peruenire. Qui verò ita pœnitentiam accipiunt, vt aliquod mortale peccatum perpetraſſe publicè fateantur, ad Clerum vel honores eccleſiaſticos peruenire, nullatenus poterunt: quia ſe confeſsione propria notauerunt.}