# 19 Post peractam paenitentiam solennem. Capvt xix. SOlennis poenitentia ab antiquis patribus inducta est, vt grauia & scandalosa in populis crimina euitarentur, quae quidem aetate nostra in vsu non est, non peccatorum defectu, sed praelatorum incuria. Quia tamen futuris seculis ecclesia ad pristinum decorem restituta, & ipsa poenitentia solennis restituenda erit, placuit effectum, quem operatur in nostra materia, in praesenti describere, qui talis est: Vt qui sic solennem poenitentiam egerunt, non admittantur ad clerum, vt disponit Siricius papa in cap. Illud. l. distin. & statutum fuit in concilio Toletano {primo in Canone ij.} de quo in c. Placuit. ea. distin. Si tamen necessitas aut vtilitas Ecclesiae exegerit, tunc deputari possunt inter ostiarios vel lectores, ita quod epistolam vel Euangelium non legant, vt in dicto cap. Placuit. Quod ideo sancitum est propter quatuor rationes. Primo, propter dignitatem sacrorum ordinum. Secundo, propter timorem recidiui. Tertio ob scandalum vitandum, quod posset oriri ex memoria precedentium peccatorum. Quarto, quia ille qui sic solennem poenitentiam egit, non haberet frontem alios corrigendi, cum peccatum eius fuerit publicum, quas scripsit Archi. in dicto capitu. Placuit. Si quis autem ordinatus fuerit, Episcopo ignorante, a clero deponendus est, quia ordinationis tempore non prodidit se fuisse poenitentem, vt in Concilio Carthaginien. iiij. Canone lxviij. de quo in cap. Ex poenitentibus. eadem distinct. Episcopus autem qui sciens ordinauerit, non manebit impunitus, quia etiam ipse ab episcopatu suo ordinandi duntaxat potestate priuatur, vt ibi. Quod intellige, quando ordinauit scienter absque dispensatione, vel cum indiscrete dispensauit, secundum Archi. in dicto cap. Placuit. Poterit tamen Episcopus dispensare cum praedictis ad minores, non autem ad sacros: vt notat Syluest. in summa, in verbo poenitentia, versic. Tertio quaeritur, per text. in dicto cap. Placuit. qui text. de Eqiscopo nihil dicit, videtur tamen probare opinionem syluest. dum dicit, quod propter necessitatem vel vtilitatem possunt inter lectores vel ostiarios deputari. Ex quibus verbis posset etiam dici, quod Episcopus pro libito voluntatis suae, non poterit dispensare extra dictos duos casus. Et quod in tali casu posset dispensare, notat Arch. in dicto capitu. Placuit, referendo Lauren. & Rai. licet ipse hoc simpliciter dicat, non distinguendo inter maiores vel minores ordines. {In materia insuper huius capituli, vt melius appareat, quantum impediebat antiquis illis & sanctis temporibus, quemquam promoueri ad Clericatum, quod publicam receperit poenitentiam, consideranda sunt verba notanda Concilij Toletani 4. in Canone liij. Quae sunt tenoris sequentis: si qui in discrimine constituti poenitentiam accipiunt, nulla manifesta scelera confitentes, sed tantum se peccatores esse praedicantes, huiusmodi si reuelauerint, possunt etiam per morum probitatem ad gradus ecclesiasticos peruenire. Qui vero ita poenitentiam accipiunt, vt aliquod mortale peccatum perpetrasse publice fateantur, ad Clerum vel honores ecclesiasticos peruenire, nullatenus poterunt: quia se confessione propria notauerunt.}