Qvoties enim ad expurgandam ecclesiasticam Rempubl. facinorosis clericis alicuius eorum flagitium nunciandum est, decet vt id in praesentia iudicis fiat. Sic enim & iudex ipse perpendere poterit, quae sit personae qualitas contra quam denunciatio fit, quae insuper delicti species ac grauitas, vt iuxta illam quae futura sunt ordinet ac praecipiat, intelliagátque quo animi motu, quáve certitudine delicti, fiscalis suus, aut quiuis alius denunciaturus accedit, & an etiam negocium id de quo agitur notario qui tunc se illi offert, tuto committi valeat. Non enim in criminalibus causis minima cura iudicis debet esse personam notarij eligere, ac variare iuxta casuum & negotiorum occurrentiam, cum praecipue inter plures optio datur. Multum namque impedit delictorum correctionem tabellionum animus corruptus precibus aut precio, seu particulari quadam affectione, vnde saepius causarum secreta reuelant, testes negligenter, & non vt decet, examinant, & iudices ipsos variis persuasionibus & fictionibus ad suae prauae intentionis tramitem inclinare satagunt, aut aptis importunitatibus oppugnant, eorum insuper torpore & segnitie (cum a iudicibus seu fiscalibus in similibus causis nihil accipiant, quo ad laborem scribendi & solicitudinem instigentur) perit saepius probationum copia, & reorum pauperum defenfio. Oportebit etiam de omnibus curiae tabellionibus diffidere, quando illos certioraturos malefactorem de his quae geruntur, iudex probabiliter suspicatur, extraneúmque quaerere notarium, quo praesente denunciatio fiat, & per quem summarie informationis testes examinentur, ac mandatum capturae subscribatur. Proderit praeterea quod iudice praesente denunciationes fiant contra reos, nam ex hoc ipse facilius illorum memoriam conseruabit, & melius rationem criminalium causarum, & status earum ab officialibus exiget, nec eis licebit, aliquorum prosequi causas, & reliquas pro arbitrio silentio praeterire.