Clericis prohibitum est per saltum ordines recipere, vt in cap. Solicitudo. lij. distin. & in c. Vno, de cle. per sal. promo. tenet tamen collatio ordinum praepostere facta, licet fieri non debeat, vt not. Abb. in dicto cap. Vno, ex text. ibi, in j. notabi. & vide Hostien. in summa eiusdem titu. in §. j. asserentem quod qualiscunque ordo coferatur siue gradatim, siue per saltum, character cofertur, non tamen executio. Quod tamen omissum fuit, est caute supplendum, vt probatur in dictis iuribus. Poena autem quam patitur recipiens ordines per saltum est, quod interdicitur sibi executio ordinis quem suscepit, donec omissum suppleatur, probat text. in dicto cap. Solicitudo. & ibi notant Domi. & Praepo. in j. nota. Imo plus dicit Domi. ibi in vltimo nota. quod est ibi argu. quod recipiens ordinem per saltum videtur esse inhabilis, vt non possit ad maiores ordines promoueri, etiam post suppletionem ordinis omissi, nisi secum dispensetur, etiam vt maiores possit suscipere. Et vide postea eundem Domi. ibi in j. q. vbi concludit post Archi. quod talis non est ipso iure suspensus ab ordine sic recepto, sed per sententiam suspendendus, quod ibi etiam sequitur Praepo. Vide tamen eosdem Domi. & Praepo. ibi, qui post Hugo. & Archi. tenent, quod si quis se faceret ordinare scienter per saltum, vel ambitionem, vel superbiam, debet omnino deponi, nec secum dispensaretur, vel saltem non de facili. Nec potest insuper per saltum promotus in ordine sic suscepto ministrare sine dispensatione, vt probat text. in d. c. Vno. & ibi notat Abb. in vltimo nota. Quae dispensatio potest fieri per Episcopum, quando scienter fuit promotus per saltum, & non ministrauit, iniuncta sibi poenitentia, & facta cauta suppletione eius, quod omissum est: vt notat Hosti. vbi supra, in §. fina. & sequitur Domi. vbi supra post Archi. Domi. tamen refert ibi eundem Hostien. in d. c. Vno. tenentem in hoc contrarium, imo quod scienter recipiens ordinem per saltum, quia dolose offendit mentem tituli, de cle. non ordi. minis. & de eo qui fur. ordi. rece. dato quod in illo non administret, cum tali solus papa dispensat. Et vide Praepo. ibi, qui eadem verba Hostien. refert, & addit quod non potest administrare in ordine sic suscepto, & est deponendus. Sed si ministrauerit, credens se promotum fore gradatim, licet vicini contrarium asserant, cum talis fuerit promotus in minori aetate dispensat Episcopus secundum Hosti. in dicta summa. Si tamen scienter promotus per saltum ministrauerit in ordine non gradatim recepto, non potest cum eo nisi per sedem Apostolicam dispensari, vt per eundem Hosti. ibi. quia incidit in poenam tituli de cleric. non ordin. minis. quod sequitur Domi. vbi supra. Et vide Sylues. in summa, in verbo irregularitas. in §. Vndecimo quaeritur. vbi facit bonam distinctionem sequendo Hostien. Bonauen. Raimun. & Supplemen. & tenent contra summas Angelicam & Rosellam.