Clericis prohibitum eſt per ſaltum ordines recipere, vt in cap. Solicitudo. lij. diſtin. & in c. Vno, de cle. per ſal. promo. tenet tamen collatio ordinum præpoſterè facta, licet fieri non debeat, vt not. Abb. in dicto cap. Vno, ex text. ibi, in j. notabi. & vide Hoſtien. in ſumma eiuſdem titu. in §. j. aſſerentem quòd qualiſcunque ordo coferatur ſiue gradatim, ſiue per ſaltum, character cofertur, non tamẽ executio. Quod tamen omiſſum fuit, eſt cautè ſupplendum, vt probatur in dictis iuribus. Pœna autem quam patitur recipiens ordines per ſaltum eſt, quòd interdicitur ſibi executio ordinis quem ſuſcepit, donec omiſſum ſuppleatur, probat text. in dicto cap. Solicitudo. & ibi notant Domi. & Præpo. in j. nota. Imò plus dicit Domi. ibi in vltimo nota. quòd eſt ibi argu. quòd recipiens ordinem per ſaltum videtur eſſe inhabilis, vt non poſsit ad maiores ordines promoueri, etiam poſt ſuppletionem ordinis omiſsi, niſi ſecum diſpenſetur, etiam vt maiores poſsit ſuſcipere. Et vide poſteà eundem Domi. ibi in j. q. vbi concludit poſt Archi. quòd talis non eſt ipſo iure ſuſpenſus ab ordine ſic recepto, ſed per ſententiam ſuſpendendus, quod ibi etiam ſequitur Præpo. Vide tamen eoſdem Domi. & Præpo. ibi, qui poſt Hugo. & Archi. tenent, quòd ſi quis ſe faceret ordinare ſcienter per ſaltum, vel ambitionem, vel ſuperbiam, debet omnino deponi, nec ſecum diſpenſaretur, vel ſaltem non de facili. Nec poteſt inſuper per ſaltum promotus in ordine ſic ſuſcepto miniſtrare ſine diſpenſatione, vt probat text. in d. c. Vno. & ibi notat Abb. in vltimo nota. Quæ diſpenſatio poteſt fieri per Epiſcopum, quando ſcienter fuit promotus per ſaltum, & non miniſtrauit, iniuncta ſibi pœnitentia, & facta cauta ſuppletione eius, quod omiſſum eſt: vt notat Hoſti. vbi ſuprà, in §. fina. & ſequitur Domi. vbi ſuprà poſt Archi. Domi. tamen refert ibi eundem Hoſtien. in d. c. Vno. tenentem in hoc contrarium, imò quòd ſcienter recipiens ordinem per ſaltum, quia dolosè offendit mentem tituli, de cle. non ordi. miniſ. & de eo qui fur. ordi. rece. dato quòd in illo non adminiſtret, cum tali ſolus papa diſpenſat. Et vide Præpo. ibi, qui eadem verba Hoſtien. refert, & addit quòd non poteſt adminiſtrare in ordine ſic ſuſcepto, & eſt deponendus. Sed ſi miniſtrauerit, credens ſe promotum fore gradatim, licet vicini contrarium aſſerãt, cùm talis fuerit promotus in minori ætate diſpenſat Epiſcopus ſecundum Hoſti. in dicta ſumma. Si tamen ſcienter promotus per ſaltum miniſtrauerit in ordine non gradatim recepto, non poteſt cum eo niſi per ſedem Apoſtolicam diſpenſari, vt per eundem Hoſti. ibi. quia incidit in pœnam tituli de cleric. non ordin. miniſ. quod ſequitur Domi. vbi ſuprà. Et vide Sylueſ. in ſumma, in verbo irregularitas. in §. Vndecimò quæritur. vbi facit bonam diſtinctionem ſequendo Hoſtien. Bonauen. Raimun. & Supplemen. & tenent contra ſummas Angelicam & Roſellam.