# 21 Furtiue. Capvt xxi. FVrtiue dicitur quis ordinem recipere, quando sine ordinatione & sententia superioris, & sine examinatione quis ingerit se cum multitudine ordinandorum, ignorante ordinatore, & sic ordines recipit, vt per glos. in c. j. in verbo, furtiue, eiusdem tit. & per Hostien. in summas. §. j. & latius per Abb. in rub. eiusdem tit. Qui autem tali modo receperit, si erat lata excommunicatio contra illud facientes, non potest in ordine sic suscepto ministrare, vel ad superiorem ascendere sine dispensatione papae. Si tamen excommunicatio lata non erat, Episcopus & Abbas poterunt dispensare: vt patet in cap. j. cum duobus sequentibus eiusdem titu. de quo per Angel. in summa, in verbo, irregularitas. in §. xxiij. & per Syluest. in summa, in eodem verbo, in §. Tertio quaeritur. Item nota quod dicitur quis furtiue ordinem recipere, quando recipit quatuor minores ordines & subdiaconatum in vna eadem die, vel quando recipit duos ordines sacros simul, vt probatur in c. ij. & fin. de eo qui ordi. furti. suscepit, & notat Hostien. in d. §. j.