# 22 Extra tempora & ante aetatem legitimam, & ab alieno Episcopo. Capvt xxii. ORdinatus extra tempora suspenditur, donec cum eo dispensetur, vt in capit. Cum quidam. de tempo. ordin. Item ordinatus ante legitimam aetatem suspenditur vsque ad eius aduentum, vt in cap. Vel non est compos. eodem tit. Non tamen est ipso iure suspensus, vt notant Bernar. Rai. Guiliel. Archi. Anto. Paul. de eleazar. & Zabel. in variis locis relatis per Archiepiscopum Florent. in iij. parte. tit. xxviij. cap. j. in fin. Ordinato insuper sine licentia sui praesulis ab alieno Episcopo, interdicitur ordinis executio, vt in cap. Quod translationem, eodem titu. Hodie vero ordinatus aliquo de praedictis tribus modis est suspensus ipso iure, & celebrans efficitur irregularis, a solo papa absoluendus, & benesiciis potest iure priuari: vt habetur in extrauag. Pij ij. quae incip. Cum ad sacrorum ordinum. de qua ad istud propositum meminit celebris memoriae doctor Hispanus Didacus de Villadiego in tracta. de irregularitate, in c. de suspensione. in ij. col. & refert etiam eam ad hoc Sylues. in sua summa, in verbo, irregularitas, in §. Decimo quaeritur. qui allegat regulas Innocen. viij. & Alexan. vj. Roma. Pontisicum, quam etiam extrauagantem seruari praecepit Leo x. in suis regulis Cancellariae, in regula xxij. incip. Item de clericis extra tempora. Et Paulus papa iij. in suis regulis, in regula quae etiam incipit: Item de clericis, quae est xxiiij. in ordine. {Vt autem illius extrauagantis plena notitia habeatur, libuit illam inserere: maxime cum soleat ab aliquibus referri additis quibusdam verbis, quae in ea non sunt: cuius tenor talis est, Pius & c. Ad futuram rei memoriam. Cum ex sacrorum ordinum collatione character inuisibilis animae imprimitur sacra mysteria dispesantur, vt ipsarum cura tribuatur animarum in eorum susceptione excessus grauius tanto magis plectendi sunt, quanto ex illis maiora in mentibus fidelium scandala generantur. Cum itaque sicut side dignorum relatione non nisi moleste accepimus, nonnulli clerici extra tempora a iure statuta quidam ante aetatem legitimam: aliqui vero sine dimissoriis literis, contra sanctiones canonicas, se faciant ad sacros ordines promoueri: Nos eorundem temeritatem tali castigatione reprimentes, vt alij in posterum committendi similia aditus praecludatur, autoritate Apostolica praesenti constitutione perpetuo valitura statuimus, & ordinamus quod omnes & singuli, qui absque dispensatione canonica aut legitima licentia, siue extra tempora a iure statuta, siue ante aetatem legitimam, vel absque dimissoriis literis, etiam citramontani a citramontanis, praeterquam si in hoc vltimo casu per cameram Apostolicam, iuxta ipsius stylum ordinati fuerint ad aliquem ex sacris ordinibus se fecerint promoueri, a suorum ordinum executione ipso iure suspensi sint: & si huiusmodi suspensione durante, in eisdem ordinibus ministrare praesumpserint, eo ipso irregularitatem incurrant, propter quam vltra alias poenas in tales generaliter a iure inflictas, beneficiis ecclesiasticis, quae obtinent, possint iure priuari. Volumus autem quod praesens nostra constitutio in Romana curia existentes post quindecim dies: Absentes vero Italicos post duos, alios autem etiam vltra montanos post sex menses ab ipsius in audientia contradicti & cancellaria Apostolica publicatione ac affixione ligare incipiat. Nulli ergo si quis &c. Datum Romae apud sanctum Petrum Anno incarnationis dominicae 1461. quintodecimo Kal. Decembris Anno quarto. Aduertendum praeterea est, quod cum nouissime in concilio Tridentino (cui ego etsi indignus Episcopus Calagurritanus interfui) fuerit inhibitum capitulis Cathedralium ecclesiarum, ne sede vacante licentiam recipiendi ordines concedant infra annum aliquibus, sub poena inibi contrafacientibus imposita, vt habetur in septima sessione illius concilij in canone x. tenoris sequentis: Non liceat capitulis ecclesiarum sede vacante infra annum a die vacationis ordinandi licentiam, aut literas dimissorias, seu reuerendas (vt aliqui vocant) tam ex iuris communis dispositione quam etiam cuiusuis priuilegij, aut consuetudinis vigore, alicui qui beneficij ecclesiastici recepti siue recipiendi occasione arctatus non fuerit concedere: si secus fiat, capitulum contraueniens ecclesiastico subiaceat interdicto: & sic ordinati, si in minoribus ordinibus constituri fuerint, nullo priuilegio, clericali praesertim in criminalibus gaudeant: in maioribus autem ab executione ordinum ad beneplacitum futuri praelati sint ipso iure suspensi. Si quis esset promotus ad aliquem sacrum ordinem contra dispositionem concilij, cum ex hoc fuerit ipso iure suspensus ad beneplacitum futuri praelati, si postea celebraret ante obtentum illius beneplacitum, esset irregularis: quamuis suspensionis poena fuerit ad beneplacitum eligendi Episcopi, & ab illo posset relaxari. Cum enim suspensio hec sit imposita propter delictum (propter inobedientiam videlicet factam decreto concilij) tunc conclusio communis est, quod celebrans est irregularis secundum Panor. in cap. si celebrat. de cleri. excommuni. in col. fina. per text. in cap. primo, de senten. excommu. in vj. & in cap. cum aeterni. de re iudic. eod. lib. licet quidam contra tenuerint secundum eum. Facit quod notat Feli. in c. Apostolicae. de except. col. 3. & melius in col. 7. nu. 17. vbi scripsit quod suspensus ab officio celebrans est irregularis siue suspensus sit a canone, siue ab homine. allegat glos. ij. & iij. & ibi Paul. col. 4. in cap. is cui. de senten. excommu. lib. 6. & decis. Rotae iij. in antiquis. eo. tit.} An autem promotus ad sacros ordines ante xiiij. annum cogatur continere, si postquam peruenerit ad aetatem legitimam vult contrahere matrimonium, vide Hostien. in summa. de cle. per sal. promo. in §. j. in fi. qui mouet quaestionem, refert opiniones contrarias, & in ea quam vltimo loco scripsit, videtur tenere quod talis non cogitur continere. Contrarium tamen videtur tenere glos. in cap. Vno. de cle. per sal. promo. in verbo, discretionis, quae mouet istam quaestionem, vbi tamen Abb. referet Archi. post Hugo. in cap. Pueri. j. quaestio. j. tenentem quod si ordinatus ante pubertatem illa adueniente vult tenere clericatum, & gaudere priuilegio clericali, tunc tenetur continere, alias secus: quam opinionem approbat, & dicit hoc fuisse de mente Innoc. & Hostien. & vide Praepo. in cap. Subdiaconus. lxxvij. distinct. tenentem quod Docto. communiter in dicto cap. j. notant quod si factus maior contradicit non acceptans ordinem, non tenetur continere, ex quo dicit ipse quod resultat monstrum, videlicet quod minor recipit characterem ordinis sacri, & tamen si contradicat maior factus, non tenetur continere, licet Cardin. in clemen. fin. de aeta. & qualita. in j. questio. teneat quod si talis erat doli capax, tenetur continere, per glos. in d. c. Pueri. j. quaest. j. Et idem dicit, si quamprimum peruenit ad doli capacitatem non reclamauit, quia tunc incipit obligari. Et vide in hoc proposito quod notat Nicolaus de Millis in suo repertorio, in verbo, Clericus promotus, vbi referendo Hosti. & Inno. in c. vel non est compos. de tempo. ordi. Et Compostella. & Ioan. Andr. in c. Vnico. de cle. per sal. promo. Et in d. c. vel non est compos. & Archi. in c. Pueri. j. quaest. j. dicit quod promotus infra pubertatem inuitus & coactus potest contrahere matrimonium, per glo. in d. c. Vnico. & quod idem est, si non fuerit coactus, dum tamen infra pubertatem contradicat, & perseuerat in contradictione vsque ad pubertatem, vel si infra pubertatem non contradicit, & statim dum coeperit peruenire ad pubertatem contradicat: & quod illud statim intelligitur intra triduum, & quod alias non auditur, licet glos. in dicto cap. Vnico. & in d. c. vel non est compos. aliter teneat secundum eundem.