Extra tempora & ante ætatem legitimam, & ab alieno Epiſcopo. Capvt xxii. ORdinatus extra tempora ſuſpenditur, donec cum eo diſpenſetur, vt in capit. Cum quidam. de tempo. ordin. Item ordinatus ante legitimam ætatem ſuſpenditur vſque ad eius aduentum, vt in cap. Vel non eſt compos. eodem tit. Non tamen eſt ipſo iure ſuſpenſus, vt notant Bernar. Rai. Guiliel. Archi. Anto. Paul. de eleazar. & Zabel. in variis locis relatis per Archiepiſcopum Florent. in iij. parte. tit. xxviij. cap. j. in fin. Ordinato inſuper ſine licentia ſui præſulis ab alieno Epiſcopo, interdicitur ordinis executio, vt in cap. Quod translationem, eodem titu. Hodie verò ordinatus aliquo de prædictis tribus modis eſt ſuſpenſus ipſo iure, & celebrans efficitur irregularis, à ſolo papa abſoluendus, & beneſiciis poteſt iure priuari: vt habetur in extrauag. Pij ij. quæ incip. Cum ad ſacrorum ordinum. de qua ad iſtud propoſitum meminit celebris memoriæ doctor Hiſpanus Didacus de Villadiego in tracta. de irregularitate, in c. de ſuſpenſione. in ij. col. & refert etiam eam ad hoc Sylueſ. in ſua ſumma, in verbo, irregularitas, in §. Decimò quæritur. qui allegat regulas Innocen. viij. & Alexan. vj. Roma. Pontiſicum, quam etiam extrauagãtem ſeruari præcepit Leo x. in ſuis regulis Cãcellariæ, in regula xxij. incip. Item de clericis extra tempora. Et Paulus papa iij. in ſuis regulis, in regula quæ etiam incipit: Itẽ de clericis, quæ eſt xxiiij. in ordine. {Vt autem illius extrauagãtis plena notitia habeatur, libuit illam inſerere: maximè cùm ſoleat ab aliquibus referri additis quibuſdam verbis, quæ in ea non ſunt: cuius tenor talis eſt, Pius & c. Ad futuram rei memoriam. Cùm ex ſacrorum ordinum collatione character inuiſibilis animæ imprimitur sacra myſteria diſpeſantur, vt ipſarum cura tribuatur animarum in eorum ſuſceptione exceſſus grauius tanto magis plectendi ſunt, quanto ex illis maiora in mentibus fidelium ſcandala generantur. Cùm itaque ſicut ſide dignorum relatione non niſi moleſtè accepimus, nonnulli clerici extra tempora à iure ſtatuta quidam ante ætatem legitimam: aliqui verò ſine dimiſſoriis literis, contra ſanctiones canonicas, ſe faciant ad ſacros ordines promoueri: Nos eorundem temeritatem tali caſtigatione reprimentes, vt alij in poſterum committendi ſimilia aditus præcludatur, autoritate Apoſtolica præſenti conſtitutione perpetuò valitura ſtatuimus, & ordinamus quòd omnes & ſinguli, qui abſque diſpenſatione canonica aut legitima licentia, ſiue extra tempora à iure ſtatuta, ſiue ante ætatem legitimam, vel abſque dimiſſoriis literis, etiam citramontani à citramõtanis, præterquàm ſi in hoc vltimo caſu per cameram Apoſtolicam, iuxta ipſius ſtylum ordinati fuerint ad aliquem ex sacris ordinibus ſe fecerint promoueri, à ſuorum ordinum executione ipſo iure ſuſpenſi ſint: & ſi huiuſmodi ſuſpenſione durante, in eiſdem ordinibus miniſtrare præſumpſerint, eo ipſo irregularitatem incurrant, propter quam vltra alias pœnas in tales generaliter à iure inflictas, beneficiis eccleſiaſticis, quæ obtinent, poſsint iure priuari. Volumus autem quòd præſens noſtra conſtitutio in Romana curia exiſtentes poſt quindecim dies: Abſentes verò Italicos poſt duos, alios autem etiam vltra mõtanos poſt ſex menſes ab ipſius in audientia contradicti & cancellaria Apoſtolica publicatione ac affixione ligare incipiat. Nulli ergo ſi quis &c. Datum Romæ apud ſanctum Petrum Anno incarnationis dominicæ 1461. quintodecimo Kal. Decembris Anno quarto. Aduertendũ prætereà eſt, quòd cùm nouiſsimè in concilio Tridentino (cui ego etſi indignus Epiſcopus Calagurritanus interfui) fuerit inhibitum capitulis Cathedralium eccleſiarum, ne ſede vacante licentiam recipiendi ordines concedant infra annum aliquibus, ſub pœna inibi contrafacientibus impoſita, vt habetur in ſeptima ſeſsione illius concilij in canone x. tenoris ſequentis: Non liceat capitulis eccleſiarum ſede vacante infra annum à die vacationis ordinandi licentiam, aut literas dimiſſorias, ſeu reuerendas (vt aliqui vocant) tam ex iuris communis diſpoſitione quàm etiam cuiuſuis priuilegij, aut conſuetudinis vigore, alicui qui beneficij eccleſiaſtici recepti ſiue recipiendi occaſione arctatus non fuerit concedere: ſi ſecus fiat, capitulum contraueniens eccleſiaſtico ſubiaceat interdicto: & ſic ordinati, ſi in minoribus ordinibus conſtituri fuerint, nullo priuilegio, clericali præſertim in criminalibus gaudeant: in maioribus autem ab executione ordinum ad beneplacitum futuri prælati ſint ipſo iure ſuſpenſi. Si quis eſſet promotus ad aliquem ſacrum ordinem contra diſpoſitionem concilij, cùm ex hoc fuerit ipſo iure ſuſpenſus ad beneplacitum futuri prælati, ſi poſteà celebraret ante obtentum illius beneplacitum, esset irregularis: quamuis ſuſpenſionis pœna fuerit ad beneplacitum eligendi Epiſcopi, & ab illo poſſet relaxari. Cùm enim ſuſpenſio hęc ſit impoſita propter delictum (propter inobedientiam videlicet factam decreto concilij) tunc concluſio communis eſt, quòd celebrans eſt irregularis ſecundum Panor. in cap. ſi celebrat. de cleri. excommuni. in col. fina. per text. in cap. primo, de ſenten. excommu. in vj. & in cap. cum æterni. de re iudic. eod. lib. licet quidam contra tenuerint ſecundum eum. Facit quod notat Feli. in c. Apoſtolicæ. de except. col. 3. & melius in col. 7. nu. 17. vbi ſcripſit quod ſuſpenſus ab officio celebrãs eſt irregularis ſiue ſuſpenſus ſit à canone, ſiue ab homine. allegat gloſ. ij. & iij. & ibi Paul. col. 4. in cap. is cui. de ſenten. excommu. lib. 6. & deciſ. Rotæ iij. in antiquis. eo. tit.} An autem promotus ad ſacros ordines ante xiiij. annum cogatur continere, ſi poſtquàm peruenerit ad ætatem legitimam vult contrahere matrimonium, vide Hoſtien. in ſumma. de cle. per ſal. promo. in §. j. in fi. qui mouet quæſtionem, refert opiniones contrarias, & in ea quam vltimo loco ſcripſit, videtur tenere quòd talis non cogitur cõtinere. Contrarium tamen videtur tenere gloſ. in cap. Vno. de cle. per ſal. promo. in verbo, diſcretionis, quæ mouet iſtã quæſtionem, vbi tamen Abb. referet Archi. poſt Hugo. in cap. Pueri. j. quæſtio. j. tenentem quòd ſi ordinatus ante pubertatem illa adueniente vult tenere clericatum, & gaudere priuilegio clericali, tunc tenetur continere, aliâs ſecus: quam opinionem approbat, & dicit hoc fuiſſe de mente Innoc. & Hoſtien. & vide Præpo. in cap. Subdiaconus. lxxvij. diſtinct. tenentem quòd Docto. communiter in dicto cap. j. notant quòd ſi factus maior contradicit non acceptans ordinem, non tenetur continere, ex quo dicit ipſe quòd reſultat monſtrum, videlicet quòd minor recipit characterem ordinis sacri, & tamen ſi contradicat maior factus, non tenetur continere, licet Cardin. in clemen. fin. de æta. & qualita. in j. queſtio. teneat quòd ſi talis erat doli capax, tenetur continere, per gloſ. in d. c. Pueri. j. quæſt. j. Et idem dicit, ſi quamprimùm peruenit ad doli capacitatem non reclamauit, quia tunc incipit obligari. Et vide in hoc propoſito quod notat Nicolaus de Millis in ſuo repertorio, in verbo, Clericus promotus, vbi referendo Hoſti. & Inno. in c. vel non eſt compos. de tempo. ordi. Et Compoſtella. & Ioan. Andr. in c. Vnico. de cle. per ſal. promo. Et in d. c. vel non eſt compos. & Archi. in c. Pueri. j. quæſt. j. dicit quòd promotus infra pubertatem inuitus & coactus poteſt contrahere matrimonium, per glo. in d. c. Vnico. & quòd idẽ eſt, ſi non fuerit coactus, dum tamen infra pubertatem contradicat, & perſeuerat in contradictione vſque ad pubertatem, vel ſi infra pubertatem non contradicit, & ſtatim dum cœperit peruenire ad pubertatem contradicat: & quòd illud ſtatim intelligitur intra triduum, & quòd aliâs non auditur, licet gloſ. in dicto cap. Vnico. & in d. c. vel non eſt compos. aliter teneat ſecundum eundem.