REcipiens ordines ab eo quem scit simoniacum, non recipit executionem, cum ordinator non habeat, nec etiam si ignoranter, nisi dispensetur cum eo. ita dicit glos. in capitu. Per tuas. lo ij. de simo. in glos. fina. in fine. Et notar Hostien. in summa, de tempo. ordin. §. A quo, versicul. Quid si episcopum. & tenent etiam Angelus & Syluest. in suis summis, in verbo, irregularitas, in versi. Septimo quaeritur. Tu vero vide notabilem distinctionem, quam facit Praepo. in capit. Statuimus. lo j. in fin. prima quaestione prima, vbi secundum eum multum refert, an quis ordinetur a simoniaco tolerato, quia tunc non est quod imputetur illi, quia licet sciat eum simoniacum, debet sacramenta ab eo recipere, nisi esset notorium, vel testibus hoc posset probari. An a simoniaco praeciso, quia si ignoranter ex pietate ecclesiae habetur rata. Si scienter & spontanee, irrita est eius ordinatio. Si coacte, reus erit vsurpatae dignitatis, si intra mensem cum poterit, ad ecclesiam non redierit. Et vide Hostien. in dicto §. A quo. tenentem, quod si credo vel scio Episcopum simoniacum, non in suo ordine, sed in collatione ordinis, seu benesiciorum, si possum obtinere quod ab alio ordiner, hoc debeo facere, alioquin quamdiu toleratur ab ecclesia, & est occultus, secure recipio si compellat me non obstante, conscientia repugnante.