EXcommunicati vera conferunt sacramenta, dummodo in forma ecclesiae gerant quod agunt, notat Hostien. in summa, de tempo. ordin. §. A quo, versiculo, Haec igitur. & ordinationes factae ab eis, si in forma ecclesiae fiant, ratae sunt, quo ad characterem, irritae vero quo ad executionem secundum eum. Et vide eundem in summa de ordina. ab episcopo qui renuncia. §. fina. vbi notat, quod si scienter quis recipit ordines ab episcopo excommunicato, indignus est dispensatione. {vj. gl. in c. fi. de ordi. ab episcopo qui renun. episc.} Si ignoranter, potest cum eo per proprium episcopum dispensari quo ad executionem quam in eum non transtulit episcopus excommunicatus. Et vide Angel. in sua summa, in verbo, irregularitas. ver. xxx. incip. Septimo quaeritur. & Syluest. in sua summa, in eodem verbo, in §. Septimo quaeritur, vbi tenent quod ordinatus ab excommunicato incurrit irregularitatem, & quod si fuerit ordinatus ignoranter, dispensat episcopus tam in susceptis, quam in suscipiendis. Si vero scienter, solus papa, & idem dicunt de ordinatis a schismaticis. Aduerte tamen, quod si proprius episcopus fuit ordinator, tunc videtur quod etiam cum ignorante non posset ipse dispensare, quia dispensaret super defectu proprio, & ideo etiam tunc videtur esse recurrendum ad papam, vel ad Metropolitanum.