Excommunicato. Capvt xxiiii. EXcommunicati vera conferunt ſacramenta, dummodo in forma eccleſiæ gerant quod agunt, notat Hoſtien. in ſumma, de tempo. ordin. §. A quo, verſiculo, Hæc igitur. & ordinationes factæ ab eis, ſi in forma eccleſiæ fiant, ratæ ſunt, quò ad characterem, irritæ verò quò ad executionem ſecundum eum. Et vide eundem in ſumma de ordina. ab epiſcopo qui renuncia. §. fina. vbi notat, quòd ſi ſcienter quis recipit ordines ab epiſcopo excommunicato, indignus eſt diſpẽſatione. {vj. gl. in c. fi. de ordi. ab epiſcopo qui renun. epiſc.} Si ignorãter, poteſt cum eo per propriũ epiſcopum diſpenſari quò ad executionem quam in eum non tranſtulit epiſcopus excommunicatus. Et vide Angel. in ſua ſumma, in verbo, irregularitas. ver. xxx. incip. Septimò quæritur. & Sylueſt. in ſua ſumma, in eodem verbo, in §. Septimò quæritur, vbi tenent quod ordinatus ab excommunicato incurrit irregularitatem, & quòd ſi fuerit ordinatus ignoranter, diſpenſat epiſcopus tam in ſuſceptis, quàm in ſuſcipiendis. Si verò ſcienter, ſolus papa, & idem dicunt de ordinatis à ſchiſmaticis. Aduerte tamen, quòd ſi proprius epiſcopus fuit ordinator, tunc videtur quòd etiam cum ignorante non poſſet ipſe diſpenſare, quia diſpenſaret ſuper defectu proprio, & ideo etiam tunc videtur eſſe recurrẽdum ad papam, vel ad Metropolitanum.