# 25 Haeretico. Capvt xxv. ORdinatus ab episcopo haeretico, forma ecclesiae seruata, licet recipiat ordinis characterem, non tamen executionem, neque sacramenti gratiam recipit, Vnde tales non sunt ordinandi de nouo, sed habita dispensatione possunt in ordinibus ministrare, nisi quis ignoranter ordinetur. Si vero forma ecclesiae non seruatur, neque ipsum characterem recipit. Probantur ista ex text. & gloss. quae ibi notat Praepo. in cap. Qui perfectionem. j. quaest. j. Et vide Hostien. in ยง. A quo, supra allegato in cap. proxi. ex quo etiam idem poteris colligere. {Et vide Inno. in c. j. de schismaticis. & in c. fraternitatis. de haereti. num. ij. & iiij.}