# 27 Et qui episcopatui renunciauerat. Capvt xxvii. SVscipiens scienter sacros ordines ab eo qui loco simul & dignitati episcopali renunciauit, executionem officij non habet, vt in cap. j. de ordi. ab episcopo qui renuncia. episc. Quando vero non scienter id fecerit, discretus pontifex poterit dispensare, nisi crassa & supina fuerit ignorantia, vt ibi: quia tunc si talis ignoratia praecesserit, vel scientia, solus papa dispensat, secundum Abb. ibi. Si vero ignorantia est probabilis, inferior potest dispensare, secundum eum. Est autem probabilis ignorantia in ordinato, quando episcopus renunciauit in curia, & veniens dixit, quod non renunciauit dignitati, vel omnino tacuit renunciationem, vt notat Hostien. in summa, de ord. ab episcopis qui renuncia. in ยง. j. ver. Quid si a tali. per quem etiam vide quid iudicabitur in dubio, quando simpliciter renunciauit, de quo etiam per Abb. in dicto capitu. primo. prope fin. qui referendo Philip. & Hostien. concludit quod tunc in dubio praesumitur renunciasse loco tantum, & non dignitati. Et vide Angel. & Syluest. in suis summis, in verbo irregularitas, in versi. Octauo quaeritur.