EXcommunicatus maiori excommunicatione, vel interdictus, aut ſuſpenſus ab homine, diuina officia celebrans in ordine ſuo degradandus eſt. Hanc concluſionem ponit Hoſtien. in ſua ſumma, in tit. de cleri. excom. miniſt. in col. j. allegando text. in cap. Latores, eodem titu. ex quo text. ibi Abb. in ij. nota. colligit argumentum, quòd omne crimen inducens irregularitatem eſt depoſitione dignum, de quo ſe remittit ad notata in capitu. Cum non ab homine, & in cap. At ſi clerici. de iudi. Suſpenſi verò à canone, puta minori excommunicatione nodati, vel ſuſpenſi à beneſiciis, & non ab officiis celebrantes non incurrunt irregularitatem, etſi grauiter delinquant. Idem Hoſtien. vbi ſuprà, columna ſecunda. Et quia ſuſpenſio ſe habet multipliciter, vide bonam diſtinctionem Abb. in cap. fina. de cle. excom. depo. miniſ. Ex qua colliges quando ſuſpenſus celebrans ſit irregularis, vel non. Et vide etiam Archi. Floren. in iij. parte, titu. xxviij. cap. j. in §. j. vbi hoc bene examinat. Et nota quòd licet irregularitas cõtrahatur in caſibus ipſo iure, tamen pœna depoſitionis qua punitur irregularis infligitur per ſententiam, vt notat Ioan. And. in cap. iij. de cleri. excommunica. miniſ. quem ſequitur Turrecrema. in capit. Si quis epiſcopus. xj. quæſtione tertia.