Non ieiuni. Capvt xxix. SAcramenta altaris non niſi à ieiunis hominibus celebrari à Carthaginienſi concilio prohibitum eſt, quod fuit tranſcriptum à Gratiano in cap. Sacramenta. de conſe. diſtin. j. Contrafacienti autem nulla ibi pœna ſtatuta fuit. Qui autem poſt cibum & potum etiam minimum diuina celebrauerit, excommunicationi ſubiacebit: {vt in cõcilio Toletano vij. in canone ij. quem retulit Gratia. in cap. nihil. vij. q. j. in §. nullus poſt cibum. Concilium tamen Bracharenſe ſecundum in Canone x. ſeuerius animaduertit diſponens, quòd presbyter in hoc delinquens cõtinuò ab officio ſuo priuatus à proprio deponatur Epiſcopo. Itẽ talis celebrans,} niſi præmiſſa dormitione, priuandus eſt beneficio ſuo, vt in capitu. Si conſtiter it. de accuſa. ſecundum Hoſtien. in ſumma, in tit. de conſe. eccle. vel alta. in §. Et qualiter ieiuno. Vide tamen Cardi. in cap. Ex parte. de celebra, miſſa. in iiij. queſt. vbi dicit quòd celebrans poſt cibum vel potum poteſt deponi. allegat d. c. Si conſtitierit. & quia in illo tex. nulla fit mentio de depoſitione, intelligẽda ſunt verba Cardi. iuxta id quod notat Areti. in d. cap. Si conſtiterit. in iij. nota. dum dicit, Tertiò tene menti hune tex. quòd ſi presbyter celebrat poſt cibũ ſumptum ante dormitionem, iſtud dicitur crimẽ graue, & dignũ depoſitione à beneficio. Sed aduerte quòd ego credo quòd per illum text. non poſſet dari pœna priuationis beneficij clerico nõ ieiuno celebranti, quia ſecundum Abba. ibi poſt Hoſtien. vera cauſa priuationis fuit, quia ebrioſus celebrauit, quod præſumitur, quia per totam noctem ſtetit in potatione, & mane incontinenti celebrauit. Iudex ergo attenta perſonæ & exceſſus qualitate, ac facti publicitate, pœna carceris aut ſuſpenſionis in delinquentem circa hoc poterit animaduertere. {Quia hodie ſeruari concilium illud Bracharenſe, eſſet nimis rigidum.} Vnum tamen nota in iſto propoſito, quòd ſomnus non eſt de ſub ſtantia digeſtionis, vt quis dicatur ieiunus, ſed ſatis eſt quòd ſit perfecta digeſtio, notat Abb. in d. c. Si conſtiterit. circa finem. Vide Card. in d. c. Ex parte. qui dicit ſufficere digeſtionem ſecundùm qualitatem cibi ſumpti: & quod dicunt Phyſici, quòd digeſtio perficitur in ſeptem horis. Credo tamen quòd iſtæ ſeptem horæ computandæ ſunt ab hora duodecima mediæ noctis, aliâs autem qui cœnaſſet hora prima vel ſecunda poſt duodecimam, non poſſet celebrare, etiam in vndecima ante meridiẽ, quia licet cibus ſit digeſtus, ille tamen nõ dicitur illo die ieiunus. {Et vide gl. in d. c. Nihil. in gl. fi. volẽtẽ, ꝙ licet aliquis comederet ante mediũ noctis, & ſentiret adhuc eructationes, quia nõdum eſt cibꝰ digeſtus, & quãdiu ſentit cibũ, abſtinebit.}