Hi dvo termini officialis, ac vicarius inter ſe differunt, vt notat Guilielm. in clemen. j. de offic. vicar. quem refert Federic. de Senis in conſil. cccij. incipien. Reuerende pater dicitur in iure, in colum. fin. Nam quicquid poteſt officialis, poteſt & vicarius, ſed non conuertitur: & officialis non habet poteſtatem circa actus ſpirituales extraiudiciales, quia illud pertinet ad vicarium in ſpiritualibus, & vicarius poteſt punire & corrigere, non tamen officialis. Quando autem epiſcopus vnum ſolùm vicarium conſtituit, credit Federic. vbi ſuprà, quòd tranſit in eum quicquid tranſit in officialem, & quicquid tranſire potuit in vicarium in ſpiritualibus. Ioan. Andr. tamen in addit. ad Specul. in rubr. de officio vicarij, dicit quòd iſta vocabula ſunt ſynonyma, & ſic idem eſt dicere officialis, quod vicarius, & quòd dimittenda eſt iſta diuerſitas vocabulorum conſuetudinibus patriæ, quem refert Barbat. in clem. Et ſi principalis. de reſcript. in j. col. qui dicit quòd iſta opinio Ioan. Andr. videtur verior, & ſic quòd nulla ſit differentia in effectu, ſed ſolùm in nomine, reiecta opinione Guiliel. vbi ſuprà, qui nititur facere differentiam inter ea quæ ſunt gratiæ, & iuſtitiæ, & iuriſdictionis voluntariæ, prout latius ipſe refert. Præter alia autem quæ in his qui creandi ſunt officiales adeſſe debent, tanquam quibus totius diœceſis moderatio ac regimen committenda ſunt, aut ſaltem committi ſolent (licet verius ij coadiutores, non verò excusatores epiſcoporum eſſe deberent) vt crimina corrigere & punire poſſent, pœnámque depoſitionis infligere, non ſufficit quòd ſolùm aliquis in officialem creetur, ſed requiritur quòd ſibi expreſsè prædicta committantur: vt ſanxit Bonifacius huius nominis pontifex viij. in capit. licet, de officio vicar. libro ſexto. Sufficeret etiam iuxta gloſ. ibi quòd expreſsis aliquibus, caſibus ex requirentibus ſpeciale mandatum, cætera ſub generali clauſula committerentur. Aduerte tamen quòd talis officiaslis ex generali mãdato poſſet inquirere, vt notant Ioã. mona. Lapus, & Domin. contra Ioan. And. ibi & vide notabile verbum in iſta materia per Marian. in capit. Qualiter. lo ij. de accuſat. quæſtione v. articulo xiiij. quod refert Felinus in capitul. Non poteſt. de re iudicat. in iiij. col. vbi dicit quòd licet vicarius epiſcopi ex generali mandato non poteſt punire, tamen ſicut poteſt inquirere vt ſuprà, ita poſſet inquiſitum abſoluere abſque alia relatione ad ſuperiorem: & dicetur facta inquiſitio & abſolutio ex poteſtate ordinaria vicarij, quæ non impeditur, per d. cap. licet, quod dicit dictum peregrinum & nunquam obliuiſcendum, Et quàmuis Ripa in l. qui condemnare. in iij. col. nume. penul. ff. de re iud. referat hanc concluſionem Maria. & Felin. & dicat quòd iſta deciſio non videtur vera, quia vicarius non prohibetur condemnare criminoſos fauore ipſorum delinquentium, ſed defectu poteſtatis iuriſdictionis. Vnde cùm vicarius careat poteſtate, non videt quomodo poſsit abſoluere. Ego credo eorum opinionem eſſe veram in terminis in quibus ipſi loquuntur, quia dicunt, quòd ſicut permittitur vicario facere inquiſitionem ad effectum remittendi culpabiles inquiſitos ad epiſcopum, ſequendo deciſio. Rotæ lxvj. in nouis. ita ſi poſt inquiſitionem inuenerit eos innocentes, poteſt abſoluere. Nam in iſto caſu ſententia abſolutoria vicarij non eſt à crimine, vnde non operatur exceptionem rei iudicatæ, ad quam pronunciandam neceſſaria eſſet iuriſdictio, ſed eſt ſolùm abſolutoria ab inquiſitione per eum formata, ad quam ſufficit eadem poteſtas qua potuit inquiſitionem formare, & eundem quem abſoluit ad epiſcopum remittere, ſi fuerat inuentus culpabilis. Et iſto modo non obſtat regula negatiua, Quòd qui non poteſt condemnare, non poteſt abſoluere: in qua etiam videtur fundari Ripa, dum impugnat prædictos doctores. An autem quando officialis epiſcopi fecit compoſitionem pecuniariam ſuper adulterio poſſet præiudicate epiſcopo, quò minus poſsit iterum cognoſcere, & debita pœna clericum criminoſum punire, vide Paul. de Caſtro conſil. cccxviij. notandum, in primo volumine. & ſi quiſquam dubitauerit, cur tantorum ac tam grauium criminum cauſas, coram ſolo officiali epiſcopi tractandas, ac ab eo definiendas propoſuerim, cùm antiqua iura Aegatenſium & Cartaginenſium conciliorum, ſtatuerint, diaconum à tribus epiſcopis vicinis, presbyterum à ſex, audiendos eſſe. Vt habetur in capitulo, Si quis tumidus. cum duobus ſequentibus xv. quæſt. vij. præcipuè, cùm illa tria capitula intellexerit Archidiacon. ibi, in cauſa criminali, in qua proceditur ad depoſitionem, prout ſunt in hac noſtra denuntiatione plura crimina depoſitione digna. Huic dubitationi ſatiſfaciendo dicimus, quòd de conſuetudine audiunt epiſcopi per ſe, vel per officiales ſuos cauſas criminales clericorum ſuorum: vt notat Specul. titul. de accuſatione, in §. Quarto loco. cuius meminerunt Ioan. Andr. & Domi. & Philippus, in cap. degradatio, de pœnis, libr. vj. Vnde ſolus epiſcopus ſine numero aliorum epiſcoporum poteſt clericum verbaliter deponere, vt notant ibi Domi. & Philip. In criminibus autẽ illis in quibus procedendum eſt ad actualem degradationem, tunc adhibendus eſt numerus epiſcoporum: de quo in dictis iuribus in examinatione & definitione cauſæ, & ad pronunciandam illam verbalem depoſitionem, quæ debet præcedere actualem degradationem, vt notãt Dominicus & Philip. in d. c. degradatio. & ſcribitur in libro Põtificali, fol. 203. col. iiij. Hodie verò in concilio Tridẽtino in tertia ſeſsione celebrata, Anno Domini milleſimo quingenteſimo quinquageſimo primo, canone iiij. ſtatutum eſt quòd liceat Epiſcopo ſeu eius vicario procedere in dictis criminibus etiam ſine requiſito numero Epiſcoporum: ſubrogatis tamen loco eorum totidem Abbatibus vel perſonis in Eccleſiaſtica dignitate conſtitutis, prout habetur in decreto docti concilij tenoris ſequentis: Epiſcopo per ſe ſeu illius vicarium in ſpiritualibus generalem contra clericum in ſacris etiã presbyteratus ordinibus conſtitutum, etiam ad illius condemnationem, nécnon verbalem depoſitionem, & per ſeipſum etiam ad actualem atque ſolennem degradationem, ab ipſis ordinibus & gradibus eccleſiaſticis in caſibus in quibus aliorum Epiſcoporum præſentia, in numero à Canonibus definito requiritur, etiam abſque illis procedere liceat, adhibitis tamen & in hoc ſibi aſsiſtentibus totidem Abbatibus vſum mitræ & baculi ex priuilegio Apoſtolico habentibus, ſi in ciuitate aut diœceſi reperiri & commodè intereſſe poſsint. Alioquin aliis perſonis in eccleſiaſtica dignitate conſtitutis, quæ ætate graues, ac iuris ſcientia commendabiles exiſtant.}