Pie quidem ab Ecclesia constitutum est, quod Eucharistiae sacramentum non nisi super consecratum altare celebraretur, non autem contrafacienti sacerdoti poena descripta reperitur: vnde Card. in d. c. fin. de celebra. missa. merito quaestionem mouet. Si quis celebrat super altari non consecrato, qua poena sit puniendus? & dicit quod si ex malitia, vel nimia desipientia, punitur poena illius text. quam in c. praecedenti descripsimus, & hoc propter identitatem rationis, & vlterius procedendo dicit, quod idem videtur in omnibus aliis excessibus commissis circa cultum sacramentorum. Postremo tamen dicit quod quia poenae sunt restringendae, locus erit poenae arbitrariae: & hoc credit verius, nisi tanta esset identitas rationis, quod posset esse locus poenae illius text. & in proposito huius c. vide text. in c. Nullus {presbyter. lo ij.} de consecr. distinct. j. qui dicit, quod nullus presbyter in Ecclesia consecrata aliud altare erigat, nisi quod ab Episcopo loci fuerit sanctificatum vel permissum: & si clericus contrarium fecerit, degradetur: quod ego intelligerem, quando clericus erigeret illud tanquam consecratum, & vt in eo celebraretur sine aliqua ara consecrata.