Pie quidem ab Eccleſia conſtitutum eſt, quòd Euchariſtiæ ſacramẽtum non niſi ſuper conſecratum altare celebraretur, non autem contrafacienti ſacerdoti pœna deſcripta reperitur: vnde Card. in d. c. fin. de celebra. miſſa. meritò quæſtionem mouet. Si quis celebrat ſuper altari non conſecrato, qua pœna ſit puniendus? & dicit quòd ſi ex malitia, vel nimia deſipientia, punitur pœna illius text. quam in c. præcedenti deſcripſimus, & hoc propter identitatem rationis, & vlterius procedendo dicit, quòd idem videtur in omnibus aliis exceſsibus commiſsis circa cultum ſacramẽtorum. Poſtremò tamen dicit quòd quia pœnæ ſunt reſtringendæ, locus erit pœnæ arbitrariæ: & hoc credit verius, niſi tanta eſſet identitas rationis, quòd poſſet eſſe locus pœnæ illius text. & in propoſito huius c. vide text. in c. Nullus {preſbyter. lo ij.} de conſecr. diſtinct. j. qui dicit, quòd nullus presbyter in Eccleſia conſecrata aliud altare erigat, niſi quod ab Epiſcopo loci fuerit ſanctificatum vel permiſſum: & ſi clericus contrarium fecerit, degradetur: quod ego intelligerem, quando clericus erigeret illud tanquàm conſecratum, & vt in eo celebraretur ſine aliqua ara cõſecrata.