# 33 Sine orario seu stola, & alijs vestibus sacris. Capvt xxxiii. Sacerdos cum ad solennia missarum accedit, non aliter accedere debet, quam orario vtroque humero circunseptus, sicut tempore ordinationis suae dignoscitur consecratus, ita vt de vno eodemque orario ceruicem pariter & vtrunque humerum premens, signum in suo appareat pectore crucis. ita disponit concilium Bracarense {tertium, in Can. iij.} quod transscriptum est in c. Ecclesiastica. xxiij. distinct. Si quis autem aliter egerit, excommunicationi debitae subiacebit: vt ibi, de quo text. meminit Durand. in Rationali diuinorum officiorum. c. de stola, vbi dicit quod forte quis diceret illud decretum effe abrogatum per contrariam generalis Ecclesiae consuetudinem: nam non vbique partes stole reducuntur ante pectus in modum crucis. In his tamen regnis consuetudo seruat decretum illius concilij: & licet ille tex. solum de orario siue de stola disponat. Si clericus sine casula, aut aliis vestibus sacris celebraret, nihilominus puniendum credo superioris arbitrio. Et aduerte quod dum text. in d. cap. Ecclesiastica. dicit quod clericus propter hoc excommunicationi subiaceat, exponit ibi Archidia. dupliciter, Primo si admonitus non vult cessare. Secundo excommunicationi, id est suspensioni ad tempus pro arbitrio iudicis, cum ibi non determinetur tempus: & hanc secundam expositionem credo veriorem.