# 35 Missamque pro requie defunctorum promulgatam, pro viuis celebrarunt hominibus, vt illi mortis incurrerent periculum. Capvt xxxv. POena huius criminis est, vt talia perpetrantes a proprio ordinis gradu deponantur, & exilij perpetui ergastulo relegentur, vt cautum est in concilio Toletano, quod refertur in cap. Quicunque sacerdotum. xxvj. quaest. v. de. quo tex. meminit Hostiens. in cap. fina. de sortile. & ibi Ioan de Ana. in fine. meminit etiam Paul. Grillandi in tract. de sortilegiis, in xiiij. quaestio. & in xvij. & habetur ille tractatus & alij sui in iiij. volu. tractatuum huius nouae impressionis, in qua fuerunt redacti plures tractatus ad volumina decem. Et quia Gratianus refert breuiter verba illius concilij Toletani, Si quis cupiat illud originaliter legere. inueniet in synodo xvij. Toletana celebrata Era. Dccxxxij. in c. vj. sub rubr. de his qui missam defunctorum audent pro viuis maleuole celebrare. Quae synodus hucusque non est impressa.