# 36 Eucharistiam ob ebrietatem ac voracitatem euomuerunt. Capvt xxxvi. Clerici vel monachi, seu diaconi, presbyteri quibus tale contigerit, lxx. diebus debent poenitere, vt in cap. Si quis per ebrietatem. de conse. dist. ij. vbi vide Card. de Turrecremata, qui dicit quod considerata causa vomitus, quae ponitur in tex. scilicet ebrietate & voracitate, & circunstantiis, non videtur quod poena taxata excedat, & ideo secure iniungenda est. Cum autem text. non aperiat qualitatem poenitentiae, quae debet fieri in illis diebus, videtur relicta arbitrio iudicis. Ratio huius poenae est, quia secundum veriorem & securiorem opinionem quandiu species sacramentales remanent in suo vero esse, sub eis consistit inseparabiliter corpus Christi, & sic si praedictae species eiiciuntur per vomitum, ipsum corpus similiter eiicitur: quem sequitur Cardin. vbi supra, quem etiam vide in §. final. dicentem quos tunc si species euomite discerni possunt, & sunt sumptibiles, debent exsiccari & sumi per se, si potest fieri, vel cum vino vel alio liquore. Si non sunt sumptibiles, tunc reponantur in aliquo honesto loco iuxta altare. Si species non possunt discerni, praesumuntur digestae, nisi statim sint euomitae, quo casu reponuntur in aliquo honesto loco. {De quo etiam vi. per Syluest. in Summa verbo Eucharistia. lo ij. §. Nono quaeritur. versiculo Quartum.}