Eucharistiam ob ebrietatem ac voracitatem euomuerunt. Capvt xxxvi. Clerici vel monachi, ſeu diaconi, preſbyteri quibus tale contigerit, lxx. diebus debent pœnitere, vt in cap. Si quis per ebrietatem. de conſe. diſt. ij. vbi vide Card. de Turrecremata, qui dicit quòd conſiderata cauſa vomitus, quæ ponitur in tex. ſcilicet ebrietate & voracitate, & circũſtãtiis, nõ videtur quòd pœna taxata excedat, & ideo ſecurè iniũgenda eſt. Cùm autem text. non aperiat qualitatem pœnitẽtiæ, quæ debet fieri in illis diebus, videtur relicta arbitrio iudicis. Ratio huius pœnæ eſt, quia ſecundùm veriorem & ſecuriorem opinionẽ quandiu ſpecies ſacramẽtales remanent in ſuo vero eſſe, ſub eis conſiſtit inſeparabiliter corpus Chriſti, & ſic ſi prædictæ ſpecies eiiciuntur per vomitũ, ipſum corpus ſimiliter eiicitur: quem ſequitur Cardin. vbi ſuprà, quem etiam vide in §. final. dicentem quòs tunc ſi ſpecies euomite diſcerni poſſunt, & ſunt ſumptibiles, debent exſiccari & ſumi per ſe, ſi poteſt fieri, vel cum vino vel alio liquore. Si non ſunt ſumptibiles, tunc reponantur in aliquo honeſto loco iuxta altare. Si ſpecies non poſſunt diſcerni, præſumuntur digeſtæ, niſi ſtatim ſint euomitæ, quo caſu reponuntur in aliquo honeſto loco. {De quo etiam vi. per Sylueſt. in Summa verbo Euchariſtia. lo ij. §. Nono quæritur. verſiculo Quartum.}