HOc enim licet temporibus nostris raro accidat, quia semper qui celebrat saltem publice, sumit corpus & sanguinem domini, Concilio tamen Toletano xij. quod habetur de conse. dist. ij. c. Relatum, cautum est, quod quicunque sacerdos diuino altari sacrificium oblaturus accesserit, & se a communione suspenderit, ab ipsa qua se indecenter priuauit gratia communionis, anno vno repulsum se nouerit.