HOc enim licet temporibus noſtris rarò accidat, quia ſemper qui celebrat ſaltem publicè, ſumit corpus & ſanguinem domini, Concilio tamen Toletano xij. quod habetur de conſe. diſt. ij. c. Relatum, cautum eſt, quòd quicunq; ſacerdos diuino altari ſacrificium oblaturus acceſſerit, & ſe à communione ſuſpenderit, ab ipſa qua ſe indecenter priuauit gratia cõmunionis, anno vno repulſum ſe nouerit.