Qvam graue sit rebus sacris vti ad committenda scelera, nemo non nouit: & si hoc in quocunque grauiter puniendum est. quanto magis id faciendum erit, si talia perpetrans, cultui ac ministerio sacrarum rerum est ordinatus? Vnde sacerdos qui in hoc deliquerit, deponi debet ex sententia Pauli Grillandi in tracta. de sortilegiis. {quod est volu. v. tracta. diuersor. doctor.} in quaest. xiiij. qui etiam describit aliquas res super quibus solent praedictae missae celebrari ad dictum effectum, mouetur per tex. in cap. Si quis episcopus. xxvj. quaest. v. qui hoc non probat, quia nihil de hoc delicto dicit, nec imponit poenam depositionis. Mouetur etiam argumento text. in cap. Quicunque, eadem cau. & quaest. qui leuius crimen graui poena castigat. Et dicit tandem quod quidam dixerunt esse poenam arbitrariam: quod dicit tolerari posse, quando factum non esset valde turpe, vel persona sacerdotis simplex. {Et vi. Abba. in c. quidam. ad finem. De celebra. missa. vbi dicit quod sacerdos missam celebrans, vt Deus perdat aliquem, licet conficiat, debet hoc comperto deponi: quia abutitur tanto Sacramento. Superstitiosum autem clericum deponendum & in monasterio detrudendum dicit Syluest. post Hostien. in locis per eum relatis in sua Summa verbo, superstitio, ยง. vndecimo quaeritur.}