Qvam graue ſit rebus ſacris vti ad committenda ſcelera, nemo non nouit: & ſi hoc in quocunque grauiter puniendum eſt. quantò magis id faciendum erit, ſi talia perpetrans, cultui ac miniſterio ſacrarum rerum eſt ordinatus? Vnde ſacerdos qui in hoc deliquerit, deponi debet ex ſententia Pauli Grillandi in tracta. de ſortilegiis. {quod eſt volu. v. tracta. diuerſor. doctor.} in quæſt. xiiij. qui etiam deſcribit aliquas res ſuper quibus ſolent prædictæ miſſæ celebrari ad dictum effectum, mouetur per tex. in cap. Si quis epiſcopus. xxvj. quæſt. v. qui hoc non probat, quia nihil de hoc delicto dicit, nec imponit pœnam depoſitionis. Mouetur etiam argumento text. in cap. Quicunque, eadem cau. & quæſt. qui leuius crimen graui pœna caſtigat. Et dicit tandem quòd quidam dixerunt eſſe pœnam arbitrariam: quod dicit tolerari poſſe, quando factum non eſſet valde turpe, vel perſona ſacerdotis ſimplex. {Et vi. Abba. in c. quidam. ad finem. De celebra. miſſa. vbi dicit quòd ſacerdos miſſam celebrans, vt Deus perdat aliquem, licet cõficiat, debet hoc comperto deponi: quia abutitur tanto Sacramento. Superſtitioſum autẽ clericũ deponendũ & in monaſterio detrudendũ dicit Sylueſt. poſt Hoſtiẽ. in locis per eum relatis in ſua Sũma verbo, ſuperſtitio, §. vndecimò quæritur.}