# 3 Officiali ac vicario generali. Capvt iii. Hi dvo termini officialis, ac vicarius inter se differunt, vt notat Guilielm. in clemen. j. de offic. vicar. quem refert Federic. de Senis in consil. cccij. incipien. Reuerende pater dicitur in iure, in colum. fin. Nam quicquid potest officialis, potest & vicarius, sed non conuertitur: & officialis non habet potestatem circa actus spirituales extraiudiciales, quia illud pertinet ad vicarium in spiritualibus, & vicarius potest punire & corrigere, non tamen officialis. Quando autem episcopus vnum solum vicarium constituit, credit Federic. vbi supra, quod transit in eum quicquid transit in officialem, & quicquid transire potuit in vicarium in spiritualibus. Ioan. Andr. tamen in addit. ad Specul. in rubr. de officio vicarij, dicit quod ista vocabula sunt synonyma, & sic idem est dicere officialis, quod vicarius, & quod dimittenda est ista diuersitas vocabulorum consuetudinibus patriae, quem refert Barbat. in clem. Et si principalis. de rescript. in j. col. qui dicit quod ista opinio Ioan. Andr. videtur verior, & sic quod nulla sit differentia in effectu, sed solum in nomine, reiecta opinione Guiliel. vbi supra, qui nititur facere differentiam inter ea quae sunt gratiae, & iustitiae, & iurisdictionis voluntariae, prout latius ipse refert. Praeter alia autem quae in his qui creandi sunt officiales adesse debent, tanquam quibus totius dioecesis moderatio ac regimen committenda sunt, aut saltem committi solent (licet verius ij coadiutores, non vero excusatores episcoporum esse deberent) vt crimina corrigere & punire possent, poenámque depositionis infligere, non sufficit quod solum aliquis in officialem creetur, sed requiritur quod sibi expresse praedicta committantur: vt sanxit Bonifacius huius nominis pontifex viij. in capit. licet, de officio vicar. libro sexto. Sufficeret etiam iuxta glos. ibi quod expressis aliquibus, casibus ex requirentibus speciale mandatum, caetera sub generali clausula committerentur. Aduerte tamen quod talis officiaslis ex generali mandato posset inquirere, vt notant Ioan. mona. Lapus, & Domin. contra Ioan. And. ibi & vide notabile verbum in ista materia per Marian. in capit. Qualiter. lo ij. de accusat. quaestione v. articulo xiiij. quod refert Felinus in capitul. Non potest. de re iudicat. in iiij. col. vbi dicit quod licet vicarius episcopi ex generali mandato non potest punire, tamen sicut potest inquirere vt supra, ita posset inquisitum absoluere absque alia relatione ad superiorem: & dicetur facta inquisitio & absolutio ex potestate ordinaria vicarij, quae non impeditur, per d. cap. licet, quod dicit dictum peregrinum & nunquam obliuiscendum, Et quamuis Ripa in l. qui condemnare. in iij. col. nume. penul. ff. de re iud. referat hanc conclusionem Maria. & Felin. & dicat quod ista decisio non videtur vera, quia vicarius non prohibetur condemnare criminosos fauore ipsorum delinquentium, sed defectu potestatis iurisdictionis. Vnde cum vicarius careat potestate, non videt quomodo possit absoluere. Ego credo eorum opinionem esse veram in terminis in quibus ipsi loquuntur, quia dicunt, quod sicut permittitur vicario facere inquisitionem ad effectum remittendi culpabiles inquisitos ad episcopum, sequendo decisio. Rotae lxvj. in nouis. ita si post inquisitionem inuenerit eos innocentes, potest absoluere. Nam in isto casu sententia absolutoria vicarij non est a crimine, vnde non operatur exceptionem rei iudicatae, ad quam pronunciandam necessaria esset iurisdictio, sed est solum absolutoria ab inquisitione per eum formata, ad quam sufficit eadem potestas qua potuit inquisitionem formare, & eundem quem absoluit ad episcopum remittere, si fuerat inuentus culpabilis. Et isto modo non obstat regula negatiua, Quod qui non potest condemnare, non potest absoluere: in qua etiam videtur fundari Ripa, dum impugnat praedictos doctores. An autem quando officialis episcopi fecit compositionem pecuniariam super adulterio posset praeiudicate episcopo, quo minus possit iterum cognoscere, & debita poena clericum criminosum punire, vide Paul. de Castro consil. cccxviij. notandum, in primo volumine. & si quisquam dubitauerit, cur tantorum ac tam grauium criminum causas, coram solo officiali episcopi tractandas, ac ab eo definiendas proposuerim, cum antiqua iura Aegatensium & Cartaginensium conciliorum, statuerint, diaconum a tribus episcopis vicinis, presbyterum a sex, audiendos esse. Vt habetur in capitulo, Si quis tumidus. cum duobus sequentibus xv. quaest. vij. praecipue, cum illa tria capitula intellexerit Archidiacon. ibi, in causa criminali, in qua proceditur ad depositionem, prout sunt in hac nostra denuntiatione plura crimina depositione digna. Huic dubitationi satisfaciendo dicimus, quod de consuetudine audiunt episcopi per se, vel per officiales suos causas criminales clericorum suorum: vt notat Specul. titul. de accusatione, in §. Quarto loco. cuius meminerunt Ioan. Andr. & Domi. & Philippus, in cap. degradatio, de poenis, libr. vj. Vnde solus episcopus sine numero aliorum episcoporum potest clericum verbaliter deponere, vt notant ibi Domi. & Philip. In criminibus autem illis in quibus procedendum est ad actualem degradationem, tunc adhibendus est numerus episcoporum: de quo in dictis iuribus in examinatione & definitione causae, & ad pronunciandam illam verbalem depositionem, quae debet praecedere actualem degradationem, vt notant Dominicus & Philip. in d. c. degradatio. & scribitur in libro Pontificali, fol. 203. col. iiij. Hodie vero in concilio Tridentino in tertia sessione celebrata, Anno Domini millesimo quingentesimo quinquagesimo primo, canone iiij. statutum est quod liceat Episcopo seu eius vicario procedere in dictis criminibus etiam sine requisito numero Episcoporum: subrogatis tamen loco eorum totidem Abbatibus vel personis in Ecclesiastica dignitate constitutis, prout habetur in decreto docti concilij tenoris sequentis: Episcopo per se seu illius vicarium in spiritualibus generalem contra clericum in sacris etiam presbyteratus ordinibus constitutum, etiam ad illius condemnationem, nécnon verbalem depositionem, & per seipsum etiam ad actualem atque solennem degradationem, ab ipsis ordinibus & gradibus ecclesiasticis in casibus in quibus aliorum Episcoporum praesentia, in numero a Canonibus definito requiritur, etiam absque illis procedere liceat, adhibitis tamen & in hoc sibi assistentibus totidem Abbatibus vsum mitrae & baculi ex priuilegio Apostolico habentibus, si in ciuitate aut dioecesi reperiri & commode interesse possint. Alioquin aliis personis in ecclesiastica dignitate constitutis, quae aetate graues, ac iuris scientia commendabiles existant.}