Cvm enim in curiis ecclesiasticis officio fiscalis functuri, vltra laicorum crimina, clericorum etiam flagitia accusare, seu denunciare debeant, & laicis interdictum sit clericos accusare, vt in cap. Laico, & in cap. Sicut sacerdotes. ij. quaestio. vij. optime faciunt Praelati, si sacerdotes aut in sacris saltem constitutos viros, similibus praeficiunt officiis: illi namque non ea qua seculares viri inuidia, ac infestatione, clericorum flagitia accusabunt, aut iudicibus nunciabunt, & vitia solum persequentes, reorum personas tanquam in eadem sorte Domini vocatas non abhorrebunt. Fiet insuper vt ad occultanda crimina, non sic facile muneribus corrumpantur. {Quod tandem prudenter statutum inueni inter Constitutiones Caesaraugustanae Prouinciae, cuius est Ecclesia nostra Calagurcitana, in titulo, de procuratoribus, in Constitutione penult. tenoris sequentis: Nullus de caetero procurator fisci admittatur: nisi in sacris sit ordinibus constitutus, suffraganeis nostris & eorum Officialibus contrarium faciendi potestate omnimodam adimentes.} Debent tamen praelati cauere, ne similia officia illis vel aliis sub annuo censu locent. Nam dum hoc fit, feruent vitiis omnibus reipublicae, clericíque ac laici facinorosi, non vitae emendatione, sed pecuniae praestatione canonicam vltionem effugiunt, quam promerentur, sícque dum quid offerre possint habeant, quod in eis aliquid puniri possit, non timent. Cum praeterea synodalium testium vsus insimul cum ipsa synodorum celebratione (non paruo christianitatis dispendio) perierit, & eorum loco in singulis dioecesibus ij, quos fiscales vulgus appellat, creati videantur, non minima debet esse praelatorum cura, vt ad huius officij onus & exercitium prudentes, fideles ac solertes viros eligant, qui subditorum suorum spiritualia vulnera valeant inuestigare, illaque iam nota, & probatione non difficilia praelatis eisdem aut suis vicariis reuelare ignauia non differant, aut persidia dissimulent. Et vt hoc diligentius obseruent, aduertant semper Praelati seu eius Vicarij in creationibus talium fiscalium, vt eos faciant ante omnia iurare, quod officium suum fideliter, diligenter, & legaliter exercebunt. Cum enim tales censeantur publici denunciatores, tenentur in principio sui officij iurare, vt notat Angel. in l. si vacantia. de bon. vacant. libr. x. quem refert Praepo. in c. de accusatione. ij. quaest. viij col. lxv.