# 40 In custodia Eucharistiae desides. Capvt xl. Hvivs desidiae poena ex dispositione concilij Arelaten, de quo in c. Qui bene. de consec. distin. ij. talis est, quod qui bene non custodierit sacrificium, & mus vel aliquod aliud animal illud comederit, xl. diebus poeniteat. Qui autem perdiderit illud in ecclesia, aut pars eius ceciderit, & non inuenta fuerit, xxx. dies poeniteat. Nouissime autem taliter delinquentes ab officio tribus mensibus suspenduntur, vt in c. j. de custo. Eucharistiae. Grauiori poena puniendi, si aliquod nefandum inde contigerit, quae videtur relicta iudicis arbitrio, argumento text. in cap. de causis. de offic. deleg. Quali autem decentia seruari debeat Eucharistia, bene ordinauit Honorius iij. in cap. Sane. de celebra. missa. sub talibus & notandis verbis: Ne propter incuriam sacerdotum diuina indignatio grauius exardescat, districte praecipiendo, Mandamus quatenus a sacerdotibus Eucharistia in loco singulari, mundo, & signato semper honorifice collocata, deuote ac fideliter conseruetur.