In custodia Eucharistiæ deſides. Capvt xl. Hvivs deſidiæ pœna ex diſpoſitione cõcilij Arelaten, de quo in c. Qui bene. de conſec. diſtin. ij. talis eſt, quòd qui bene non cuſtodierit ſacrificium, & mus vel aliquod aliud animal illud comederit, xl. diebus pœniteat. Qui autem perdiderit illud in eccleſia, aut pars eius ceciderit, & non inuenta fuerit, xxx. dies pœniteat. Nouiſsimè autem taliter delinquentes ab officio tribus menſibus ſuſpenduntur, vt in c. j. de cuſto. Euchariſtiæ. Grauiori pœna puniendi, ſi aliquod nefandum inde contigerit, quæ videtur relicta iudicis arbitrio, argumento text. in cap. de cauſis. de offic. deleg. Quali autem decentia ſeruari debeat Euchariſtia, bene ordinauit Honorius iij. in cap. Sane. de celebra. miſſa. ſub talibus & notandis verbis: Ne propter incuriam ſacerdotum diuina indignatio grauius exardeſcat, diſtrictè præcipiendo, Mandamus quatenus à ſacerdotibus Euchariſtia in loco ſingulari, mundo, & ſignato ſemper honorificè collocata, deuotè ac fideliter conſeruetur.