# 42 Beneficia plura possident. Capvt xlii. Habere plura beneficia inter crimina referre volui: quia licet in nostris temporibus non modo non iudicetur criminosum, verumetiam is sapientior habeatur, maioríque dignus honore qui plura beneficia aggregare, & acquirere sciuerit: hoc perniciosissimum Christianae reipublicae, ecclesiaeque vniuersalis statui, animarúmque saluti fore censeo. Idque rationi naturali obuiare, ac sanctis ecclesiae constitutionibus, pluriúmque sanctorum doctorum opinionibus contradicere. Quid enim rationi naturali aduresum magis, quam quod vnus & idem homo varia ecclesiae stipendia in variis & distantibus saepe loci, & quibus varia incumbunt onera, in seïpso suscipiat? Quae est enim humana respublica quae suos iudices, rectores, tabelliones, & alios officiarios stipendiis in absentia frui & vagari permittat? Quis in sua quantumuis ampla & ditissima domo, vni ministro absenti salaria plurium ministrorum persoluit, ac ab eo quoscunque suo nomine subrogatos admittit? Sola domus Dei ecclesia sancta tali inordinatione suo priuatur ministerio, ac debitis fraudatur obsequiis. {Vnde verissima sunt beati Bernardi verba in declamatione super euangelio: Dixit Simon Petrus ad Iesum. in col. lj. dum dicit quod sola bona domini ex omnibus hodie inueniuntur exposita.} Quid debet ecclesia Dei plurium nobilium vanitati. vt patrimonio Iesu Christi dilectissimi sponsi sui, quod flagellis, alapis, sanguinis effusione quaesiuit, eorum alat accipitres, educat canes, saginet epuos, nutriat lenones ac seditiosos homines qui passim rempublicam turbent? Quid nempe debere potest pluribus aliis rusti corum filiis, ac suis parentibus indoctioribus, a quibus solum (immo vix) aratra & boues in successionem habere potuerunt, qui illicitis mediis plura occupant beneficia, vt cum illis amplam sibi parent supellectilem, varios aptent cibos, ac pro pluribus illicitis sumptibus pecuniam habeant? Quid denique ecclesia eadem, quantumuis peritissimis ac literatissimis viris debere iudicabimus, vt beneficiorum congerie suae ambitionis insatiabilem sitim extinguere debeat, praecipue his qui doctrina sua nunquam ecclesiae catholicae profuerunt, nec prodesse curant? Dic mihi quicunque es, quantacunque polleas eruditione, an eo solo quod vigilias sustinueris, studio vacaueris, tibi astricta est ecclesia Dei, vt te in statu grandi, ac pompa magna sustineat? Vidistíne aliquando artificem aliquem eo solo quod artem didicerit optime a Reip. alimenta suscipere? An ex eo quod arte sua Reipub. vtilis est? Quid igitur tibi suades, eo quod studueris licere tibi plura ecclesiae beneficia retinere, cum nec vnius eorum onera subeas? Aduerte quaeso, quod literatis viris non plura beneficia, sed maiora concedi sanxerunt Canonica iura. Si quando vero vt plura habeant beneficia cum peritis dispensare conceditur, ob ecclesiarum vtilitatem, non eorum, id effici debet. Quid enim prodest studium tuum ecclesiae sanctae, si id solum operatur, vt plura occupes loca in quibus plures possent eidem deseruire, qui sufficienti peritia, & maiori charitate seu virtute iniuncta onera subirent? Quid prodest illi doctrina tua, si oues Christi tibi commissas, imperito mercenario cum tenui salario pascendas committis? Quis ergo inficiabitur hoc aduersari naturali rationi, si eadem ratione non caret? Quod nempe apertissime comprobant leges antiquae gentilium (qui solo naturali lumini regebantur) in quibus prohibitum erat expresse, vt apud eos non esset vir duplex, aut multiplex, sed quod singuli singula facerent, vt in Socraticis legibus cauebatur. Confirmant hoc etiam notanda verba Iustiniani, in l. Nemo. C. de assesso. dum dicit, Neque enim facile credendum est duabus necessariis rebus vnum sufficere: Quódque id sanctis obuiet canonicis institutis, aperte monstratur. Primo quidem contrarium dispositum est in vij. Synodo, vt refert Gratianus in c. j. xxj. quaest. j. vbi dicitur, Clericus ab instanti tempore non connumeretur in duabus ecclesiis, negociationis enim hoc est & turpis lucri proprium commodum. Statuit hoc etiam sancta vniuersalis ecclesia spiritu sancto congregata in concilio illo Calcedonen. celeberrimo a sexcentis & triginta episcopis celebrato, in c. x. illius concilij, vbi definitum est non licere clericis in ecclesiis duarum ciuitatum ordinari. Si quis vero iam translatus est ab alia in aliam ecclesiam, nihil habeat commune cum priore. Illos vero qui ausi fuerint post ordinationem illius vniuersalis synodi agere contrarium, statuit sancta synodus cadere a proprio gradu. De qua decisione concilij breuiter meminit Gratianus non referendo dictae poenae appositionem in c. Clericum. xxj. quaest. j. Hoc praeterea aduersatur dispositioni concilij Placentini per Vrbanum papam celebrati, de quo in c. Sanctorum. lxx. distin. vbi haec pluralitas beneficiorum prohibita est, per haec verba, Omnino autem in duabus ecclesiis aliquem intitulari non liceat. Hoc etiam improbat Toletanum concilium, de quo meminit Gratianus in c. Vnio. x. quaest. iij. in vers. Sed & hoc, per haec verba, videlicet, Sed & hoc necessarium instituere duximus. vt plures ecclesiae vni nequaquam committantur presbytero, quia solus per totas ecclesias nec officium valet persoluere, nec rebus earum necessariam curam impendere. {Cuius concilij verba originaliter legere desiderans inueniet in concilio Toletano xvj. celebrato sub principe Flauio Egicano anno vj. sui regni a sexaginta & vno episcopis, in c. de reparatio. Ecclesi. praecipue, quia paucula etiam verba & vtilia in hoc proposito transcribere neglexit Gratianus quod tamen concilium hucusque non habetur impressum.} Celebre etiam illud Lateranense concilium cui Alex. tertius interfuit, de quo c. Quia in tantum, de praeb. Praebendarum multitudinem Canonibus inimicam, materiam dissolutionis & euagationis inducere, ac certum periculum animarum continere expresse attestatur: {Prohibuit hoc etiam Alex. secundus, qui disposuit quod nullus presbyter habeat duas Ecclesias, vt in cap. per laicos. xvj. q. vij.} Vnde dicit Abb. in c. Conquerente. de cler. non resid. in iij. nota. allegando glo. in c. Dudum. el ij. de elect. in verbo intitulatam, quod sine peccato mortali non potest quis habere plura beneficia, quando alterum per se sufficit. Et vide etiam Ioan. de Lignano in tractatu de pluralitate beneficiorum, maxime in col. ij. vbi concludit quod de iure communi vnus non potest habere duos titulos beneficiales ecclesiasticos extra casus in iure expressos, & adducit optima fundamenta in proposito. Extant insuper sanctorum ac grauium virorum commentaria, quibus hanc pluralitatem beneficiorum damnant, eamque animabus periculosissimam esse demonstrant optim is ac vrgentibus rationibus, quas hic transcribere nolo:patent enim volentibus legere eas in tractatu contra pluralitatem beneficiorum, quem edidit singularis vitae, ac magnae doctrinae vir Diony. Cartusien. prae maxime in vij. articulo vsque ad totum xj. Posuit etiam aliqua notanda in proposito alter Cartusiensis antiquior Dionysio in lib. suo de vita Christi, in c. lx viij. de ambitione, & quibusdam aliis defectibus clericorum. Firmat hoc etiam aperte diuus Bernardus in epist. cclxxj. ad Comitem Theobaldu, vbi tradit honores & dignitates ecclesiasticas debere dari iis qui eas digne ac secundum Deum administrare velint & possint. Neque licere cuiquam habere plures in pluribus ecclesiis, nisi dispensatorie ob magnam vel ecclesiae necessitatem, vel personarum vtilitatem. Et vide in proposito beatum Thomam in quolibe. ix. in artic. xv. Ioan. Maioris in iiij. dist. xxiiij. in q. vj. & vij. vbi inter alia concludit quod tenens plura beneficia cum dispensatione, in qua non est rationabilis causa dispensandi, non est in statu salutis. {Et vi. Feli. in c. j. nu. xxx. de const. vbi dicit quod licet Papa habeat potestatem dispensandi in omnibus statutis Ecclesiae, sola voluntate tamen illud intelligitur, nisi lex positiua habeat in se quandam rationem diuinam vel naturalem, vt est lex prohibens pluralitatem beneficiorum, illic Abb. & alios.} Scripsit etiam aliqua Gabriel in expositione Canonis, in lectione xxviij. in duabus vlt. col. vbi etiam ostendit quomodo dispensatio Papae in hoc non suffragetur, nisi fiat ob necessitatem vel vtilitatem ecclesiae. Et vltra opiniones grauium & singularium doctorum in ista materia miracula quaedam referuntur per supra dictos doctores Cartusien. per quae periculum habentium plura beneficia dignoscitur, quae quidem a Christiano viro contemnenda non sunt. Nec enim aeterna salus propter delicatiorem victum, & ornatiorem vestitum, seu ampliorem familiam, in dubio ponenda est: essetque consentaneum, vt sicut patimur ob solam opinionem eorum qui medicinam scripserunt, sanguinem minui, pluráque alia nobis insipida & satis fastidiosa propinari, ne salus corporis periclitetur (cum saepius eueniat ipsis Medicis scriptoribus, aut aliis viuis qui ipsorum opinionem in nobis experiuntur, errantibus, non solum non liberari a morbo, sed eadem phlebotomia qua sanari credebant, mori ac periclitari infirmos) sic sequendo opinionem sanctorum, vel insignium doctorum ob salutem animae pecunias minui, aliquaque & si corpori molesta, tolerare. Cum ex hoc nullum nobis corpori nec animae timeri possit periculum, sed animae post obitum, & corpori post resurrectionem certior & securior salus aeterna promittatur. Relicta igitur animae poena supremo illi mortuorum ac viuorum iudici, qui solua intelligit delicta cunctorum: prima poenarum quae se offert in huius seculi contentioso foro est, quod habens plura beneficia, quamuis simplicia, quorum alterum sufficit per se ad vitam beneficiati, potest legitime altero priuari. hoc probat tex. in c. Conquerente. de cler. non resid. secundum Abb. ibi, in iij. not. quod dicit valde notabile, & nunquam obliuioni tradendum, & dicit esse casum solennem priuandi aliquem beneficio suo, licet velit in eo residere. Iustissima quidem est poena ista, licet his temporibus infelicibus inusitata, non quia vires amiserit, sed ex negligentia aut auaritia superiorum, quorum aliqui in sacrorum Canonum executione torpescunt, reliqui vero cum plures ecclesias episcopales simul aliquando, aut cum vna episcopali plura alia beneficia retineant, suique officiales aut habeant aut ambiant plures dignitates siue beneficia, auaricia caeci aliorum cupidinem (& si ecclesiis, clero ac diuino cultui perniciosam) refrenare non satagunt. Secunda est quae in Concilio generali statuta fuit, vt habetur in c. De multa, de praeb. cuius verba sunt. Quicunque receperit aliquod beneficium curam habens animarum annexam, si prius tale beneficium habebat, eo sit ipso iure priuatus, & si forte illud retinere contenderit, etiam alio spolietur: is quoque ad quem prioris spectat donatio, illud post receptionem alterius libere conferat, cui merito viderit conferendum. Et vlterius decernit text. idem esse obseruandum in personatibus. Fuit etiam extensa poena ista per iura Sexti & Clementin. primo ad regulares dignitates, vt in c. Cum singula, de praeb. libr. vj. Secundo ad prioratus, vt in clem. j. de supplenda neglig. praela. Tertio ad vicarias perpetuas ecclesiarum parochialium, vt in Clem. vnic. de offic. vicar. Aduerte tamen quod si alicui conferantur duo curata simul & semel, tunc datur sibi optio secundum Abb. ibi, col. iij. versic. In ea glos. licet alij secundum eum tenuerint quod non valet collatio. Quando vero aliquis calore iracundiae reciperet secundum beneficium curatum, non vacaret primum, si incontinenti poenituit eum, secundum eundem ibi. d. col. iij. versic. Extra casum. Poena vero ista vacationis primi beneficij non vendicat sibi locum, nisi post habitam possessionem pacificam secundi beneficij. ita credit Abb. indistincte vbi supra, col. iiij. vers. in ea glo. Sed haec quidem poena de qua in d. c. De multa, nouissime & singulari zelo adaucta est per Ioan. xxij. in sua Extrauaganti Execrabilis. quae sub tit. de praeb. collocata est, in §. qui vero. vbi cauetur quod qui receperint deinceps dignitatem vel personatum, seu officium, aut aliud beneficium animarum curam habens annexam, si antea habeat aliud simile beneficium, si illud primum (quo noscitur esse priuatus ipso iure, postquam habuerit possessionem secundi, vel per eum steterit quominus habeat omni fraude & dolo cessantibus) non dimiserit in manibus ordinarij absque morae dispendio verbo & facto sine fraude, & sub publico testimonio, ipso iure & ex tunc est priuatus dicto secundo beneficio quod recepit, & quod durius est, reputatur inhabilis ad sacros ordines suscipiendos, & ad habendum quodcunque beneficium ecclesiasticum, quas duas poenas inhabilitatis ad ordines sacros & beneficium incurrit etiam ipso facto: vt voluit ibi glo. Zenze. in verbo ipso iure. in fin. verbis. {Et vide quatuor requisita vt procedant poenae dictorum iurium, videlicet c. De multa. & extrauagantis execrabilis. per Staphileum in tract. de gratiis expectatiuis, in tit. de qualitate & statu benefi. in §. quarto requiritur. vsque ad §. iiij. & vlti. & habes nunc illum tractatum in tomo quarto sexdecim voluminum impressorum Venetiis.