Beneficia plura poßident. Capvt xlii. Habere plura beneficia inter crimina referre volui: quia licet in noſtris temporibus non modò non iudicetur criminoſum, verùmetiam is ſapientior habeatur, maioríque dignus honore qui plura beneficia aggregare, & acquirere ſciuerit: hoc pernicioſiſsimum Chriſtianæ reipublicæ, eccleſiæque vniuerſalis ſtatui, animarúmque ſaluti fore cenſeo. Idq́; rationi naturali obuiare, ac ſanctis eccleſiæ conſtitutionibus, pluriúmque ſanctorum doctorũ opinionibus contradicere. Quid enim rationi naturali adureſum magis, quàm quòd vnus & idem homo varia eccleſiæ ſtipendia in variis & diſtantibus ſæpe loci, & quibus varia incumbunt onera, in ſeïpſo ſuſcipiat? Quæ eſt enim humana reſpublica quæ ſuos iudices, rectores, tabelliones, & alios officiarios ſtipendiis in abſentia frui & vagari permittat? Quis in ſua quantumuis ampla & ditiſsima domo, vni miniſtro abſenti ſalaria plurium miniſtrorum perſoluit, ac ab eo quoſcunque ſuo nomine ſubrogatos admittit? Sola domus Dei eccleſia ſancta tali inordinatione ſuo priuatur miniſterio, ac debitis fraudatur obſequiis. {Vnde veriſsima ſunt beati Bernardi verba in declamatione ſuper euangelio: Dixit Simõ Petrus ad Ieſum. in col. lj. dũ dicit quòd ſola bona domini ex omnibus hodie inueniuntur expoſita.} Quid debet eccleſia Dei plurium nobiliũ vanitati. vt patrimonio Ieſu Chriſti dilectiſsimi ſponſi ſui, quod flagellis, alapis, ſanguinis effuſione quæſiuit, eorũ alat accipitres, educat canes, ſaginet epuos, nutriat lenones ac ſeditioſos homines qui paſſim rempublicam turbent? Quid nempe debere poteſt pluribus aliis ruſti corum filiis, ac ſuis parentibus indoctioribus, à quibus ſolũ (immò vix) aratra & boues in ſucceſsionem habere potuerunt, qui illicitis mediis plura occupant beneficia, vt cum illis amplam ſibi parent ſupellectilem, varios aptent cibos, ac pro pluribus illicitis ſumptibus pecuniã habeant? Quid deniq; eccleſia eadem, quantũuis peritiſsimis ac literatiſsimis viris debere iudicabimus, vt beneficiorum congerie ſuæ ambitionis inſatiabilem ſitim extinguere debeat, præcipuè his qui doctrina ſua nunquàm eccleſiæ catholicæ profuerunt, nec prodeſſe curant? Dic mihi quicunque es, quantacunque polleas eruditione, an eo ſolo quòd vigilias ſuſtinueris, ſtudio vacaueris, tibi aſtricta eſt eccleſia Dei, vt te in ſtatu grandi, ac pompa magna ſuſtineat? Vidiſtíne aliquando artificem aliquem eo ſolo quòd artem didicerit optimè à Reip. alimenta ſuſcipere? An ex eo quòd arte ſua Reipub. vtilis eſt? Quid igitur tibi ſuades, eò quòd ſtudueris licere tibi plura eccleſiæ beneficia retinere, cũ nec vnius eorum onera ſubeas? Aduerte quæſo, quòd literatis viris non plura beneficia, ſed maiora concedi ſanxerunt Canonica iura. Si quando verò vt plura habeant beneficia cum peritis diſpenſare conceditur, ob eccleſiarum vtilitatem, non eorum, id effici debet. Quid enim prodeſt ſtudium tuum eccleſiæ ſanctæ, ſi id ſolùm operatur, vt plura occupes loca in quibus plures poſſent eidem deſeruire, qui ſufficienti peritia, & maiori charitate ſeu virtute iniuncta onera ſubirẽt? Quid prodeſt illi doctrina tua, ſi oues Chriſti tibi commiſſas, imperito mercenario cum tenui ſalario paſcendas committis? Quis ergo inficiabitur hoc aduerſari naturali rationi, ſi eadem ratione non caret? Quod nempe apertiſsimè comprobant leges antiquæ gentilium (qui ſolo naturali lumini regebantur) in quibus prohibitum erat expreſsè, vt apud eos non eſſet vir duplex, aut multiplex, ſed quòd ſinguli ſingula facerent, vt in Socraticis legibus cauebatur. Confirmant hoc etiam notanda verba Iuſtiniani, in l. Nemo. C. de aſſeſſo. dum dicit, Neque enim facilè credendum eſt duabus neceſſariis rebus vnum ſufficere: Quódque id ſanctis obuiet canonicis inſtitutis, apertè monſtratur. Primò quidem cõtrarium diſpoſitum eſt in vij. Synodo, vt refert Gratianus in c. j. xxj. quæſt. j. vbi dicitur, Clericus ab inſtanti tempore non connumeretur in duabus eccleſiis, negociationis enim hoc eſt & turpis lucri proprium commodum. Statuit hoc etiam ſancta vniuerſalis eccleſia ſpiritu ſancto congregata in concilio illo Calcedonen. celeberrimo à ſexcẽtis & triginta epiſcopis celebrato, in c. x. illius concilij, vbi definitum eſt non licere clericis in eccleſiis duarum ciuitatum ordinari. Si quis verò iam tranſlatus eſt ab alia in aliam eccleſiam, nihil habeat cõmune cum priore. Illos verò qui auſi fuerint poſt ordinationem illius vniuerſalis ſynodi agere contrariũ, ſtatuit ſancta ſynodus cadere à proprio gradu. De qua deciſione cõcilij breuiter meminit Gratianus non referendo dictæ pœnæ appoſitionem in c. Clericum. xxj. quæſt. j. Hoc præterea aduerſatur diſpoſitioni concilij Placentini per Vrbanum papam celebrati, de quo in c. Sãctorum. lxx. diſtin. vbi hæc pluralitas beneficiorum prohibita eſt, per hæc verba, Omnino autem in duabus eccleſiis aliquem intitulari non liceat. Hoc etiam improbat Toletanum concilium, de quo meminit Gratianus in c. Vnio. x. quæſt. iij. in verſ. Sed & hoc, per hæc verba, videlicet, Sed & hoc neceſſarium inſtituere duximus. vt plures eccleſiæ vni nequaquam committantur preſbytero, quia ſolus per totas eccleſias nec officiũ valet perſoluere, nec rebus earum neceſſariam curã impendere. {Cuius concilij verba originaliter legere deſiderans inueniet in concilio Toletano xvj. celebrato ſub principe Flauio Egicano anno vj. ſui regni à ſexaginta & vno epiſcopis, in c. de reparatio. Eccleſi. præcipuè, quia paucula etiam verba & vtilia in hoc propoſito trãſcribere neglexit Gratianus quod tamen concilium hucuſque non habetur impreſſum.} Celebre etiam illud Lateranenſe concilium cui Alex. tertius interfuit, de quo c. Quia in tantũ, de præb. Præbendarum multitudinẽ Canonibus inimicam, materiam diſſolutionis & euagationis inducere, ac certum periculum animarũ continere expreſsè atteſtatur: {Prohibuit hoc etiã Alex. ſecundus, qui diſpoſuit quòd nullus presbyter habeat duas Eccleſias, vt in cap. per laicos. xvj. q. vij.} Vnde dicit Abb. in c. Cõquerente. de cler. non reſid. in iij. nota. allegando glo. in c. Dudum. el ij. de elect. in verbo intitulatam, ꝙ ſine peccato mortali nõ poteſt quis habere plura beneficia, quando alterũ per ſe ſufficit. Et vide etiã Ioan. de Lignano in tractatu de pluralitate bebeficiorũ, maximè in col. ij. vbi concludit quòd de iure cõmuni vnus non poteſt habere duos titulos beneficiales eccleſiaſticos extra caſus in iure expreſſos, & adducit optima fundamenta in propoſito. Extant inſuper ſanctorum ac grauiũ virorum cõmentaria, quibus hanc pluralitatẽ beneficiorũ damnant, eàmq; animabus periculoſiſsimam eſſe demonſtrant optim is ac vrgentibus rationibus, quas hîc tranſcribere nolo:patent enim volentibus legere eas in tractatu contra pluralitatẽ beneficiorum, quem edidit ſingularis vitæ, ac magnæ doctrinæ vir Diony. Cartuſien. præ maximè in vij. articulo vſq; ad totum xj. Poſuit etiam aliqua notanda in propoſito alter Cartuſienſis antiquior Dionyſio in lib. ſuo de vita Chriſti, in c. lx viij. de ambitione, & quibuſdam aliis defectibus clericorum. Firmat hoc etiam apertè diuus Bernardus in epiſt. cclxxj. ad Comitem Theobaldu, vbi tradit honores & dignitates eccleſiaſticas debere dari iis qui eas dignè ac ſecundum Deũ adminiſtrare velint & poſsint. Neq; licere cuiquam habere plures in pluribus eccleſiis, niſi diſpẽſatoriè ob magnam vel eccleſiæ neceſsitatem, vel perſonarũ vtilitatem. Et vide in propoſito beatũ Thomam in quolibe. ix. in artic. xv. Ioan. Maioris in iiij. diſt. xxiiij. in q. vj. & vij. vbi inter alia cõcludit quòd tenens plura beneficia cũ diſpenſatione, in qua non eſt rationabilis cauſa diſpenſandi, nõ eſt in ſtatu ſalutis. {Et vi. Feli. in c. j. nu. xxx. de cõſt. vbi dicit ꝙ licet Papa habeat poteſtatẽ diſpẽſandi in omnibus ſtatutis Eccleſiæ, ſola volũtate tamẽ illud intelligitur, niſi lex poſitiua habeat in ſe quãdã rationem diuinã vel naturalem, vt eſt lex prohibẽs pluralitatẽ beneficiorũ, illic Abb. & alios.} Scripſit etiã aliqua Gabriel in expoſitione Canonis, in lectione xxviij. in duabus vlt. col. vbi etiam oſtẽdit quomodo diſpenſatio Papæ in hoc nõ ſuffragetur, niſi fiat ob neceſsitatem vel vtilitatẽ eccleſiæ. Et vltra opiniones grauiũ & ſingulariũ doctorum in iſta materia miracula quædã referuntur per ſuprà dictos doctores Cartuſien. per quæ periculum habentiũ plura beneficia dignoſcitur, quæ quidẽ à Chriſtiano viro contemnẽda non ſunt. Nec enim æterna ſalus propter delicatiorẽ victũ, & ornatiorem veſtitum, ſeu ampliorẽ familiam, in dubio ponẽda eſt: eſſétq; conſentaneũ, vt ſicut patimur ob ſolam opinionẽ eorũ qui medicinam ſcripſerũt, ſanguinẽ minui, pluráq; alia nobis inſipida & ſatis faſtidioſa propinari, ne ſalus corporis periclitetur (cùm ſæpius eueniat ipſis Medicis ſcriptoribus, aut aliis viuis qui ipſorũ opinionem in nobis experiuntur, errantibus, nõ ſolùm non liberari à morbo, ſed eadem phlebotomia qua ſanari credebãt, mori ac periclitari infirmos) ſic ſequendo opinionẽ ſanctorũ, vel inſigniũ doctorum ob ſalutẽ animæ pecunias minui, aliquàq; & ſi corpori moleſta, tolerare. Cùm ex hoc nullũ nobis corpori nec animæ timeri poſsit periculum, ſed animæ poſt obitũ, & corpori poſt reſurrectionẽ certior & ſecurior ſalus æterna promittatur. Relicta igitur animæ pœna ſupremo illi mortuorũ ac viuorũ iudici, qui ſolua intelligit delicta cunctorũ: prima pœnarũ quæ ſe offert in huius ſeculi cõtẽtioſo foro eſt, ꝙ habens plura beneficia, quàmuis ſimplicia, quorũ alterũ ſufficit per ſe ad vitã beneficiati, poteſt legitimè altero priuari. hoc probat tex. in c. Conquerẽte. de cler. nõ reſid. ſecundùm Abb. ibi, in iij. not. quod dicit valde notabile, & nunquàm obliuioni tradendum, & dicit eſſe caſum ſolennẽ priuandi aliquẽ beneficio ſuo, licet velit in eo reſidere. Iuſtiſsima quidem eſt pœna iſta, licet his tẽporibus infelicibus inuſitata, nõ quia vires amiſerit, ſed ex negligẽtia aut auaritia ſuperiorũ, quorum aliqui in ſacrorũ Canonũ executione torpeſcunt, reliqui verò cùm plures eccleſias epiſcopales ſimul aliquando, aut cũ vna epiſcopali plura alia beneficia retineant, ſuíq; officiales aut habeant aut ambiãt plures dignitates ſiue beneficia, auaricia cæci aliorũ cupidinẽ (& ſi eccleſiis, clero ac diuino cultui pernicioſam) refrenare non ſatagunt. Secũda eſt quæ in Concilio generali ſtatuta fuit, vt habetur in c. De multa, de præb. cuius verba ſunt. Quicunq; receperit aliquod beneficium curã habens animarum annexam, ſi prius tale beneficium habebat, eo ſit ipſo iure priuatus, & ſi fortè illud retinere cõtenderti, etiã alio ſpolietur: is quoq; ad quẽ prioris ſpectat donatio, illud poſt receptionem alterius liberè conferat, cui meritò viderit conferendum. Et vlterius decernit text. idem eſſe obſeruandum in perſonatibus. Fuit etiã extenſa pœna iſta per iura Sexti & Clementin. primò ad regulares dignitates, vt in c. Cum ſingula, de præb. libr. vj. Secundò ad prioratus, vt in clem. j. de ſupplenda neglig. præla. Tertiò ad vicarias perpetuas eccleſiarum parochialium, vt in Clem. vnic. de offic. vicar. Aduerte tamen ꝙ ſi alicui conferantur duo curata ſimul & ſemel, tũc datur ſibi optio ſecundùm Abb. ibi, col. iij. verſic. In ea gloſ. licet alij ſecundùm eum tenuerint quòd nõ valet collatio. Quando verò aliquis calore iracũdiæ reciperet ſecundum beneficiũ curatum, non vacaret primum, ſi incontinenti pœnituit eum, ſecundùm eundem ibi. d. col. iij. verſic. Extra caſum. Pœna verò iſta vacationis primi beneficij non vendicat ſibi locũ, niſi poſt habitã poſſeſsionem pacificã ſecundi beneficij. ita credit Abb. indiſtinctè vbi ſuprà, col. iiij. verſ. in ea glo. Sed hæc quidem pœna de qua in d. c. De multa, nouiſsimè & ſingulari zelo adaucta eſt per Ioan. xxij. in ſua Extrauaganti Execrabilis. quæ ſub tit. de præb. collocata eſt, in §. qui verò. vbi cauetur quòd qui receperint deinceps dignitatem vel perſonatũ, ſeu officiũ, aut aliud beneficium animarũ curam habens annexam, ſi anteà habeat aliud ſimile beneficiũ, ſi illud primum (quo noſcitur eſſe priuatus ipſo iure, poſtquàm habuerit poſſeſsionẽ ſecundi, vel per eum ſteterit quòminus habeat omni fraude & dolo ceſſantibus) non dimiſerit in manibus ordinarij abſque moræ diſpendio verbo & facto ſine fraude, & ſub publico teſtimonio, ipſo iure & ex tũc eſt priuatus dicto ſecundo beneficio quod recepit, & quod durius eſt, reputatur inhabilis ad ſacros ordines ſuſcipiendos, & ad habendũ quodcunq; beneficiũ eccleſiaſticum, quas duas pœnas inhabilitatis ad ordines ſacros & beneficiũ incurrit etiam ipſo facto: vt voluit ibi glo. Zenze. in verbo ipſo iure. in fin. verbis. {Et vide quatuor requiſita vt procedant pœnæ dictorũ iuriũ, videlicet c. De multa. & extrauagantis execrabilis. per Staphileũ in tract. de gratiis expectatiuis, in tit. de qualitate & ſtatu benefi. in §. quartò requiritur. vſq; ad §. iiij. & vlti. & habes nunc illũ tractatum in tomo quarto ſexdecim voluminum impreſſorum Venetiis.