Ego N. presbyter. Capvt iiii. Cvm enim in curiis eccleſiaſticis officio fiſcalis functuri, vltra laicorum crimina, clericorum etiam flagitia accuſare, ſeu denunciare debeant, & laicis interdictum ſit clericos accuſare, vt in cap. Laico, & in cap. Sicut ſacerdotes. ij. quæſtio. vij. optimè faciunt Prælati, ſi ſacerdotes aut in ſacris ſaltem conſtitutos viros, ſimilibus præficiunt officiis: illi namque non ea qua ſeculares viri inuidia, ac infeſtatione, clericorum flagitia accuſabunt, aut iudicibus nunciabunt, & vitia ſolùm perſequentes, reorum perſonas tanquam in eadem ſorte Domini vocatas non abhorrebunt. Fiet inſuper vt ad occultanda crimina, nõ ſic facilè muneribus corrumpantur. {Quod tandem prudenter ſtatutum inueni inter Conſtitutiones Cæſarauguſtanæ Prouinciæ, cuius eſt Eccleſia noſtra Calagurcitana, in titulo, de procuratoribus, in Conſtitutione penult. tenoris ſequentis: Nullus de cæterò procurator fiſci admittatur: niſi in ſacris ſit ordinibus cõſtitutus, ſuffraganeis noſtris & eorum Officialibus contrarium faciendi poteſtatè omnimodã adimentes.} Debẽt tamen prælati cauere, ne ſimilia officia illis vel aliis ſub annuo cenſu locẽt. Nam dum hoc fit, feruent vitiis omnibus reipublicæ, clericíque ac laici facinoroſi, non vitæ emendatione, ſed pecuniæ præſtatione canonicam vltionem effugiunt, quam promerentur, ſícque dum quid offerre poſsint habeant, quod in eis aliquid puniri poſsit, non timent. Cùm prætereà ſynodalium teſtium vſus inſimul cum ipſa ſynodorum celebratione (non paruo chriſtianitatis diſpendio) perierit, & eorum loco in ſingulis diœceſibus ij, quos fiſcales vulgus appellat, creati videantur, non minima debet eſſe prælatorum cura, vt ad huius officij onus & exercitium prudentes, fideles ac ſolertes viros eligant, qui ſubditorum ſuorum ſpiritualia vulnera valeant inueſtigare, illàque iam nota, & probatione non difficilia prælatis eiſdem aut ſuis vicariis reuelare ignauia nõ differãt, aut perſidia diſsimulent. Et vt hoc diligentius obſeruent, aduertãt ſemper Prælati ſeu eius Vicarij in creationibus talium fiſcaliũ, vt eos faciant ante omnia iurare, quòd officiũ ſuum fideliter, diligenter, & legaliter exercebunt. Cùm enim tales cenſeantur publici denunciatores, tenentur in principio ſui officij iurare, vt notat Angel. in l. ſi vacantia. de bon. vacant. libr. x. quem refert Præpo. in c. de accuſatione. ij. quæſt. viij col. lxv.