Officivm huius fiscalis creati a preaelato, vel iudice, loco officij iudicis succedit, & quod facit iste ex mandato iudicis, videtur facere ipse iudex, vt notat Praepo. in capit. de accusatione. ij. quaestio. viij. in colum. xxxvj. & colum. xxxix. Vnde non tanquam pars accusans debet iudicari. Pro quo optime facit quod notat Innocent. & alij, vt refert Felinus in columna secunda, in cap it. Cum clamor. de testib. quod quando prosequutor inquisiltionis est datus a iudice, ad ipsam inquisitionem prosequendam, tunc quia talis non est proprie pars, sed minister iudicis, ad eius instantiam possunt testes repeti, quia tunc potius iudicis officio repetuntur. Ex quo ego alias dicebam in contingentia facti, quod sicut iudex procedens ex officio suo, & non ad petitionem partis, praecedente infamia, potest reum cogere ad iurandum de veritate delicti de quo infamatus est, vt notat Abb. in cap. Cum super. de confes. quasi ad finem. Pari modo poterit hoc facere ad petitionem dicti fiscalis, cum hoc tamen necessario temperamento, videlicet nisi fiscalis prosequeretur talem accusationem, ex qua si vincat, defertur lucrum sibi ab aliqua constitutione synodali, vel consuetudine praescripta, cum tunc videatur sequi proprium interesse, & ad id oporteat probationes habere legitimas.