Officivm huius fiſcalis creati à preælato, vel iudice, loco officij iudicis ſuccedit, & quod facit iſte ex mandato iudicis, videtur facere ipſe iudex, vt notat Præpo. in capit. de accuſatione. ij. quæſtio. viij. in colum. xxxvj. & colum. xxxix. Vnde non tanquam pars accuſans debet iudicari. Pro quo optimè facit quod notat Innocent. & alij, vt refert Felinus in columna ſecunda, in cap it. Cum clamor. de teſtib. quòd quando proſequutor inquiſiltionis eſt datus à iudice, ad ipſam inquiſitionem proſequendam, tunc quia talis non eſt propriè pars, ſed miniſter iudicis, ad eius inſtantiam poſſunt teſtes repeti, quia tunc potius iudicis officio repetuntur. Ex quo ego aliâs dicebam in contingentia facti, quòd ſicut iudex procedens ex officio ſuo, & non ad petitionem partis, præcedente infamia, poteſt reum cogere ad iurandum de veritate delicti de quo infamatus eſt, vt notat Abb. in cap. Cum ſuper. de confeſ. quaſi ad finem. Pari modo poterit hoc facere ad petitionem dicti fiſcalis, cum hoc tamen neceſſario temperamento, videlicet niſi fiſcalis proſequeretur talem accuſationem, ex qua ſi vincat, defertur lucrum ſibi ab aliqua conſtitutione ſynodali, vel conſuetudine præſcripta, cùm tunc videatur ſequi proprium intereſſe, & ad id oporteat probationes habere legitimas.