# 6 De nuncio. Capvt vi. Libvit enim sub denunciationis verbo hanc delictorum congeriem scribere, quia Episcoporum promotores seu fiscales magis denunciatoribus, quam accusatoribus assimilari par est. Et licet variae sint in iure denunciationis species, vt declarat Henri. in capi. Nouit. de iudic. fin. col. Et latius ibi prosequitur Abba. & diffusius Praep. in capit. de accusatione. ij. quaest. viij. im colum. lvj. & pluribus aliis. Illa tamen quae materiam nostram complectitur est denunciatio, quae dicitur publica, quam sic diffiniuit seu descrisit Praepo. vbi supra, in colum. lxiiij. Est enim denunciatio, criminis alicuius apud competentem iudicem, per officialem ad hoc deputatum facta delatio, ad poenam eidem inferendam. Competit namque haec ex mero iudicis officio procedentis in ea ad denunciationem seu promotionem suorum officialium: secundum praedictos doctores vbi supra, & fundatur ex l. ea quidem. C. de accusation. & c. Episcopus in synodo. xxxv. quaest. sexta. & l. diuus. ff. de custodia & exhibitione reorum. cap. praeterea. de testibus cogendis. Et nota quod ab ista denunciatione repelluntur officiales, si sunt criminosi, vel infames, notat Henricus d. colum. fi. allegat textum. & quod ibi notat Bernard. in dicto cap. Praeterea. Et licet in hac materia denunciationis publicae Doctores, communiter scripserint in d. cap. nouit, & in dicta l. Ea quidem. quod notoria tantum crimina denunciari possunt. Communis tamen stylus curiarum ecclesiasticarum admisit, vt indistincte illarum fiscales, seu promotores accusationes suas, vel proprius denunciationes instituant, in quo videtur recepta opinio Saliceti in dicta l. Ea quidem, dum dicebat, quod etiam non notoria denunciari debent, dummodo probari possint, quod aequum videtur: nam si de solis notoriis criminibus clerici per fiscales accusandi essent, plura alia, quae saepius occulta, & si probabilia sunt, impunita manerent. Vnum autem consulendum se offert iudicibus ecclesiasticis, vt non permittant de aliquo occulto crimine accusari clericum apud eos per fiscales, nisi delatorem sibi prius obtulerint, aut videant, quod dicti officiales sufficienti probatione, aut legitimis indiciis muniti causam ipsam aggrediuntur. Si enim Reges nostri suis fiscalibus iniungunt vt habeant delatorem, cur & iis qui ad accusandos clericos creati sunt officiales per episcopos hoc non praecipietur? Et quia de delatore mentionem fecimus, & haec materia Canonistis non est familiaris, ideo circa eam notari debent sequentes conclusiones. Quod quando iudex delatorem admiserit, ille se obligare debet de probando quod denunciat, ita quod fiscus obtineat: vt probatur in auctentica, de exhibendis reis. §. j. per quem ita determinat Lucas de penna, in rubr. de delatoribus. lib. x. colum. ij. versic. Ad deferendum. Postquam vero obligauit se probare quod detulit, si semiplene probauit, nom sufficit quo minus condementur ad poenam, ad quam se astrinxit si non probaret, vt concludit dictus doctor in l. ij. eiusdem tituli, in iij. column. versic. Sed pone. Si autem delator probauit crimen, & reus defensiones iustas, tunc si tales erant adeo notae, quod delator habuit iustam causam credendi quod inique procedebat ad delationem, tunc non excusabitur a poena. Secus autem quando detulit crimen quod erat publice notum, & defensiones totaliter occultae, & fama in contrarium habebatur, quia tunc delator excusabitur a poena, si suam, vel suorum iniuriam prosecutus est. Si autem deduxit crimen in delationem, cuius vindicta sua non intererat, tunc puniendus est, quia se ad id astrinxit, quod sua non intererat. Ita concludit idem lucas in d. col. iij. & sequen. Ego tamen crederem in hoc secundo membro mitius puniendum delatorem cui delictum fuit notum, & defensiones occultae, quam in casu praecedenti, quia licet eius non interfuerit ratione suae vel suorum iniuriae, potuit moueri zelo iusticiae & publicae vtilitatis, quae versatur in expurganda prouincia malis hominibus. Quando vero reus absolutus fuit, quia testes fuerunt reprobati, propter delictum delatoris producentis, vt quia corrupti precio, vel alias falsum dixerunt, tunc bene credit Lucas, vbi supra, in iiij. collum. puniendum esse delatorem. Et idem dicit, si probatum fuit testes esse inhabiles, aut criminosos, & hoc esse publice notum delatori. Secus tamen sil sunt repulsi ex alia causa, sine culpa delatoris, vel qua ipse potuit ignorare: quia tunc non tenetur delator ad poenam, secundum eum. Quod tamen credit verum, vbi delator suam, vel suorum iniuriam prosequitur, alias videtur sibi dicendum quod teneatur, quia non satisfecit ei ad quod se sponte obligauit. Sed ego etiam in hoc casu crederem, arbitrio boni iudicis relinquendum, vt consideret, an delator habuerit iustam causam ignorandi defectus testium, & an publicum fuerit delictum, & numerus testium sufficiens, aliter enim nullus audebit crimina iudicibus referre, quantumcunque illa probare possit timore alicuius occultae defensionis competentis reo accusando. Placet praeterea dicti doctoris sententia in d. l. ij. col. v. versic. Item quid sit, dum tradit, quod si quis denunciat plura crimina capitalia, quae se obligat probaturum sub aliqua poena, & ex illis vnicum probat sufficiens ad condemnationem capitis, quod non euitabit poenam, quia non compleuit quod promisit, & sibi imputet, qui se onerauit ad superflua comprobanda, quod posset practicari in materia nostra, quando quis detulisset plura crimina depositione, vel aliqua poena canonica digna, & vnum solum probaret, immo plus asserit dictus doctor, quod qui se astrinxit probaturum crimen sub certa qualitate in denunciatione deducta, quod non excusatur a poena, si non probauit crimen cum eiusdem circunstantiis, & qualitatibus, prout detulit, quamuis crimen probauerit fuisse commissum, vnde in hac materia delatorum iudicibus ecclesiasticis consulo, vt cum eos acceperint, denunciationem ab illis factam in scriptis redigant, eosque astringant ad probandum omnia crimina ibi descripta, cum suis qualitatibus sub poena in obligatione declaranda, monendo eos vt crimina, quae probare non possunt, in delatione non inserant, nulla in eis post monitionem & obligationem poenitentia recepta: quia alias clerici accusati de variis criminibus, infamati manent apud populum, qui cum accusationis noticiam habet, non semper defectum probationis aliquorum capitulorum intelligit. Nec decipiat quosdam iudices pietas quaedam nociua, quae eos retrahit a condemnatione expensarum & poenae, quia vident delatores aliqua ex his quae detulerint probasse, magis in hoc amantes susurrones & maleuolos fouere, quam clericorum honori & famae consulere. Nec praeterea ob id quod delatores habeant obligatos ad probandum crimina quae deferunt, faciles debent esse iudices in captura clericorum, maxime in grauibus delictis, nisi prius sufficientem habeant informationem, quia si postea deficit illa, non satisfactum est captorum clericorum honori, relaxatione a carceribus, & condemnatione expensarum & poenae facta contra delatores: cum infamia carcerationis ob famosum crimen vix aliqua relaxatione quantumuis honorabili, possit bene dilui, seu purgari. Et nota praeterea in proposito quod sententia absolutoria lata super denunciatis, prodest sicut lata super accustis. ita notat Praepo. in cap. de accusatione. ij. quae. viij. in col. lxviij. vers. quaero an absolultoria. allegat Sali. in l. Ea quidem. vers. decimoquinto quaero. de accusationib. An autem iudex ecclesiasticus debeat statuere terminum accusare volentibus? Abb. in cap. inter. de purga. cano. col. ij. distinguit, videlicet quod si Episcopus vel superior habet probationes promptas contra infamatum, tunc non est necesse, neque vtile statuere terminum accusare volentibus, quia posset supponi amicus, & fieri colludium, & alia ratione de qua per eum. Si tamen non habet illas promptas, potest, si vult, sed non est necesse, sufficit enim quod accusator se nó offerat. Ego semper tamen intellexi dictam conclusionem Abba. in delictis in quibus non constat quod aliqua persona sit offensa ex eis. Aliter enim bene crederem iudicem ecclesiasticum debere illam requirere, an velit accusare antequam ex officio, vel ad petitionem fiscalis procedat. Nam si inquisitionem ex officio formauerit, vel ad fiscalis petitionem processerit, non requisita parte offensa, & postea superueniat accusator, tunc seruanda esset distinctio Sali. in l. Ea quidem. ver. Quia propter. C. de accus. quam refert, & sequitur Angel. in tractat. maleficiorum. in parte, haec est quaedam inquisitio. fol. xvj. in parua impressione. Cuius etiam opinionem dicit communiter teneri Fel. in. cap. Qualiter, & quando. el ij. in §. licet, in fin. de accus. quam distinctionem hic transcribere nolo. V num tamen non obmittam in proposito, quod si offensus dixit se nolle accusare, & ideo iudex formauit inquisitionem, vel fiscalem audiuit, & postea offensus producat accusationem, tunc accusatio illa non debet audiri nec recipi, quia iudex praeuenit eum antequam reuocaret voluntatem suam, vt notat Bal. in l. Accusationem. C. qui accus. non pos. quem refert Aug. in addi. ad Ang. in d. fol. xvj. Et quia posset aliquis dubitare, vtrum promotor aut fiscalis de quo in huius nostri operis denunciatione meminimus, possit clericum accusare de quocunque crimine, nulla facta distinctione priuatum sit an publicum, videtur in hoc dicendum, quod sic: quia de iure canonico omne crimen est publicum vt notat glo. in cap. infames. vj. quae. j. & sequitur Bal. in rub. C. qui accu. non pos. in. pen. col. & Rom. in singulari Dclxxxj. Tu audiuisti, & talis est publici criminis natura, quod cuiuis ex populo competat ius accusandi, vt probatur in princip. inst. de publicis iudiciis, quanto magis competere deberet officiali publico ad accusandum, vel denunciandum crimina deputato? {& quia in materia huius capituli placet mihi constitutio prouincie Caesaraugustanae, quae habetur in tit. de accusationi. prima in ordine, libuit eam transcribere, cuius tenor talis est: Procurator fisci noster, seu suffrageneorum nostrorum nequaquam ad agendum, seu denunciandum, praetextu officij sui contra aliquem admittatur: donec proposita, seu denunciata credere esse vera. & se posse probare firmauerit iuramento. Quod si aliquo instigante per se, vel cum eo processerit ad praedicta instigator ad expensas se obliget, vel det inde quam poterit cautionem: reus autem & citatus respondere minime compellatur, donec iuratum, & cautum fuerit, vt prefertur. Contra factum sit irritum ipso iure. Consuloque omnibus Episcopis vt in omnibus suis curiis hoc idem seruari praecipiant, iusta est enim praedicta decisio & quae honori prospicit subditorum, & fiscales omnes vigilantiores reddit, eorúmque leuitatem in accusando compescit.}