De nuncio. Capvt vi. Libvit enim ſub denunciationis verbo hanc delictorum congeriem ſcribere, quia Epiſcoporum promotores ſeu fiſcales magis denunciatoribus, quàm accuſatoribus aſsimilari par eſt. Et licet variæ ſint in iure denunciationis ſpecies, vt declarat Henri. in capi. Nouit. de iudic. fin. col. Et latius ibi proſequitur Abba. & diffuſius Præp. in capit. de accuſatione. ij. quæſt. viij. im colum. lvj. & pluribus aliis. Illa tamen quæ materiam noſtram complectitur eſt denunciatio, quæ dicitur publica, quam ſic diffiniuit ſeu deſcriſit Præpo. vbi ſuprà, in colum. lxiiij. Eſt enim denunciatio, criminis alicuius apud competentem iudicem, per officialem ad hoc deputatum facta delatio, ad pœnam eidem inferendam. Competit namque hæc ex mero iudicis officio procedentis in ea ad denunciationem ſeu promotionem ſuorum officialium: ſecundum prædictos doctores vbi ſuprà, & fundatur ex l. ea quidem. C. de accuſation. & c. Epiſcopus in ſynodo. xxxv. quæſt. ſexta. & l. diuus. ff. de cuſtodia & exhibitione reorum. cap. prætereà. de teſtibus cogendis. Et nota quòd ab iſta denunciatione repelluntur officiales, ſi ſunt criminoſi, vel infames, notat Henricus d. colum. fi. allegat textum. & quod ibi notat Bernard. in dicto cap. Præterea. Et licet in hac materia denunciationis publicæ Doctores, communiter ſcripſerint in d. cap. nouit, & in dicta l. Ea quidem. quòd notoria tantum crimina denunciari poſſunt. Communis tamen ſtylus curiarum eccleſiaſticarum admiſit, vt indiſtinctè illarum fiſcales, ſeu promotores accuſationes suas, vel propriùs denunciationes inſtituant, in quo videtur recepta opinio Saliceti in dicta l. Ea quidem, dum dicebat, quòd etiam non notoria denunciari debent, dummodo probari poſsint, quod æquum videtur: nam ſi de ſolis notoriis criminibus clerici per fiſcales accuſandi essent, plura alia, quæ ſæpius occulta, & ſi probabilia ſunt, impunita manerent. Vnum autem conſulendum ſe offert iudicibus eccleſiaſticis, vt non permittant de aliquo occulto crimine accuſari clericum apud eos per fiſcales, niſi delatorem ſibi prius obtulerint, aut videant, quòd dicti officiales ſufficienti probatione, aut legitimis indiciis muniti cauſam ipſam aggrediuntur. Si enim Reges noſtri ſuis fiscalibus iniungunt vt habeant delatorem, cur & iis qui ad accuſandos clericos creati ſunt officiales per epiſcopos hoc non præcipietur? Et quia de delatore mentionem fecimus, & hæc materia Canoniſtis non eſt familiaris, ideò circa eam notari debent ſequentes cõcluſiones. Quòd quãdo iudex delatorem admiſerit, ille ſe obligare debet de probando quod denunciat, ita quòd fiſcus obtineat: vt probatur in auctentica, de exhibendis reis. §. j. per quem ita determinat Lucas de penna, in rubr. de delatoribus. lib. x. colum. ij. verſic. Ad deferendum. Poſtquam verò obligauit ſe probare quod detulit, ſi ſemiplenè probauit, nom ſufficit quò minus condementur ad pœnam, ad quam ſe aſtrinxit ſi non probaret, vt concludit dictus doctor in l. ij. eiuſdem tituli, in iij. column. verſic. Sed pone. Si autem delator probauit crimen, & reus defenſiones iuſtas, tunc ſi tales erant adeo notæ, quòd delator habuit iuſtam cauſam credendi quòd iniquè procedebat ad delationem, tunc non excuſabitur à pœna. Secus autem quando detulit crimen quod erat publicè notum, & defenſiones totaliter occultæ, & fama in contrarium habebatur, quia tunc delator excuſabitur à pœna, ſi ſuam, vel ſuorum iniuriam proſecutus eſt. Si autem deduxit crimen in delationem, cuius vindicta ſua non intererat, tunc puniendus eſt, quia ſe ad id aſtrinxit, quod ſua non intererat. Ita concludit idem lucas in d. col. iij. & ſequen. Ego tamen crederem in hoc ſecundo membro mitius puniendũ delatorem cui delictũ fuit notum, & defenſiones occultæ, quàm in caſu præcedẽti, quia licet eius nõ interfuerit ratione ſuæ vel ſuorũ iniuriæ, potuit moueri zelo iuſticiæ & publicæ vtilitatis, quæ verſatur in expurganda prouincia malis hominibus. Quando verò reus abſolutus fuit, quia teſtes fuerunt reprobati, propter delictum delatoris producentis, vt quia corrupti precio, vel aliâs falſum dixerunt, tunc bene credit Lucas, vbi ſuprà, in iiij. collum. puniendum eſſe delatorem. Et idem dicit, ſi probatum fuit teſtes eſſe inhabiles, aut criminoſos, & hoc eſſe publicè notum delatori. Secus tamen ſil ſunt repulſi ex alia cauſa, ſine culpa delatoris, vel quà ipſe potuit ignorare: quia tunc nõ tenetur delator ad pœnã, ſecundũ eum. Quod tamen credit verum, vbi delator ſuam, vel ſuorum iniuriam proſequitur, aliâs videtur ſibi dicendum quòd teneatur, quia non ſatisfecit ei ad quod ſe ſpontè obligauit. Sed ego etiam in hoc caſu crederem, arbitrio boni iudicis relinquendum, vt conſideret, an delator habuerit iuſtam cauſam ignorandi defectus teſtium, & an publicum fuerit delictum, & numerus teſtium ſufficiens, aliter enim nullus audebit crimina iudicibus referre, quantumcunque illa probare poſsit timore alicuius occultæ defenſionis competentis reo accuſando. Placet prætereà dicti doctoris ſententia in d. l. ij. col. v. verſic. Item quid ſit, dum tradit, quòd ſi quis denunciat plura crimina capitalia, quæ ſe obligat probaturum ſub aliqua pœna, & ex illis vnicum probat ſufficiens ad condemnationem capitis, quòd non euitabit pœnam, quia non compleuit quod promiſit, & ſibi imputet, qui ſe onerauit ad ſuperflua comprobanda, quod poſſet practicari in materia noſtra, quando quis detuliſſet plura crimina depoſitione, vel aliqua pœna canonica digna, & vnum ſolũ probaret, immò plus aſſerit dictus doctor, quòd qui ſe aſtrinxit probaturum crimen ſub certa qualitate in denunciatione deducta, quòd non excuſatur à pœna, ſi non probauit crimen cum eiuſdem circũſtantiis, & qualitatibus, prout detulit, quamuis crimen probauerit fuiſſe commiſſum, vnde in hac materia delatorum iudicibus eccleſiaſticis conſulo, vt cùm eos acceperint, denunciationem ab illis factam in ſcriptis redigant, eòſque aſtringant ad probàdum omnia crimina ibi deſcripta, cum ſuis qualitatibus ſub pœna in obligatione declaranda, monendo eos vt crimina, quæ probare non poſſunt, in delatione non inſerant, nulla in eis poſt monitionem & obligationem pœnitentia recepta: quia aliâs clerici accuſati de variis criminibus, infamati manent apud populum, qui cùm accuſationis noticiam habet, non ſemper defectù probationis aliquorũ capitulorũ intelligit. Nec decipiat quoſdã iudices pietas quædã nociua, quæ eos retrahit à cõdẽnatione expẽſarũ & pœnæ, quia vident delatores aliqua ex his quæ detulerint probaſſe, magis in hoc amantes ſuſurrones & maleuolos fouere, quàm clericorum honori & famæ conſulere. Nec præterea ob id quòd delatores habeant obligatos ad probandum crimina quæ deferunt, faciles debent eſſe iudices in captura clericorum, maximè in grauibus delictis, niſi prius ſufficientem habeant informationem, quia ſi poſtea deficit illa, non ſatisfactum eſt captorum clericorum honori, relaxatione à carceribus, & condemnatione expenſarum & pœnæ facta contra delatores: cùm infamia carcerationis ob famoſum crimẽ vix aliqua relaxatione quantumuis honorabili, poſsit bene dilui, ſeu purgari. Et nota prætereà in propoſito quòd ſentẽtia abſolutoria lata ſuper denunciatis, prodeſt ſicut lata ſuper accuſtis. ita notat Præpo. in cap. de accuſatione. ij. quæ. viij. in col. lxviij. verſ. quæro an abſolultoria. allegat Sali. in l. Ea quidẽ. verſ. decimoquintò quæro. de accuſationib. An autem iudex eccleſiaſticus debeat ſtatuere terminũ accuſare volentibus? Abb. in cap. inter. de purga. cano. col. ij. diſtinguit, videlicet quòd ſi Epiſcopus vel ſuperior habet probationes promptas contra infamatum, tunc non eſt neceſſe, neque vtile ſtatuere terminum accuſare volentibus, quia poſſet ſupponi amicus, & fieri colludium, & alia ratione de qua per eũ. Si tamen non habet illas promptas, poteſt, ſi vult, ſed non eſt neceſſe, ſufficit enim quòd accuſator ſe nó offerat. Ego ſemper tamẽ intellexi dictã concluſionem Abba. in delictis in quibus non cõſtat quòd aliqua perſona ſit offenſa ex eis. Aliter enim bene crederem iudicem eccleſiaſticum debere illam requirere, an velit accuſare antequàm ex officio, vel ad petitionem fiſcalis procedat. Nam ſi inquiſitionem ex officio formauerit, vel ad fiſcalis petitionem proceſſerit, non requiſita parte offenſa, & poſteà ſuperueniat accuſator, tunc ſeruanda esset diſtinctio Sali. in l. Ea quidem. ver. Quia propter. C. de accuſ. quam refert, & ſequitur Angel. in tractat. maleficiorum. in parte, hæc eſt quædam inquiſitio. fol. xvj. in parua impreſsione. Cuius etiam opinionẽ dicit cõmuniter teneri Fel. in. cap. Qualiter, & quãdo. el ij. in §. licet, in fin. de accuſ. quam diſtinctionem hîc tranſcribere nolo. V num tamen non obmittam in propoſito, quòd ſi offenſus dixit ſe nolle accuſare, & ideò iudex formauit inquiſitionem, vel fiſcalem audiuit, & poſteà offenſus producat accuſationem, tunc accuſatio illa non debet audiri nec recipi, quia iudex præuenit eum antequã reuocaret voluntatem ſuam, vt notat Bal. in l. Accuſationẽ. C. qui accuſ. non poſ. quem refert Aug. in addi. ad Ang. in d. fol. xvj. Et quia poſſet aliquis dubitare, vtrũ promotor aut fiſcalis de quo in huius noſtri operis denũciatione meminimus, poſsit clericũ accuſare de quocũq; crimine, nulla facta diſtinctione priuatum ſit an publicũ, videtur in hoc dicẽdũ, quòd ſic: quia de iure canonico omne crimen eſt publicũ vt notat glo. in cap. infames. vj. quæ. j. & ſequitur Bal. in rub. C. qui accu. nõ poſ. in. pen. col. & Rom. in ſingulari Dclxxxj. Tu audiuiſti, & talis eſt publici criminis natura, quòd cuiuis ex populo cõpetat ius accuſandi, vt probatur in princip. inſt. de publicis iudiciis, quantò magis cõpetere deberet officiali publico ad accuſandũ, vel denũciandũ crimina deputato? {& quia in materia huius capituli placet mihi conſtitutio prouincie Cæſarauguſtanæ, quæ habetur in tit. de accuſationi. prima in ordine, libuit eam tranſcribere, cuius tenor talis eſt: Procurator fiſci noſter, ſeu ſuffraganeorũ noſtrorũ nequaquã ad agendum, ſeu denunciandum, prætextu officij ſui contra aliquẽ admittatur: donec propoſita, ſeu denũcuata credere eſſe vera. & ſe poſſe probare firmauerit iuramento. Quòd ſi aliquo inſtigãte per ſe, vel cũ eo proceſſerit ad prædicta inſtigator ad expẽſas ſe obliget, vel det inde quã poterit cautionẽ: reus autem & citatus reſpõdere minimè cõpellatur, donec iuratũ, & cautum fuerit, vt prefertur. Contrà factũ ſit irritũ ipſo iure. Conſulóq; omnibus Epiſcopis vt in omnibus ſuis curiis hoc idem ſeruari præcipiant, iuſta eſt enim prædicta deciſio & quæ honori proſpicit ſubditorum, & fiſcales omnes vigilantiores reddit, eorúmq; leuitatem in accuſando compeſcit.}