Cvm in hac ficta denunciatione tot scelera aliquibus imponenda essent, qui ex illis inculparentur, placuit etiam haec nomina fingere, quae a colubro & serpente deriuarentur. Qui enim tantis criminibus irretiti essent, non hominum quidem, nec quorumuis etiam animalium, sed deteriorum nomen promereri par est, illorum praecipue cuius effigiem daemon assumens (qui autor est malorum omnium) parentes primos decepisse, ac vicisse comperimus: libuit hoc etiam & ea ratione, quia & nostri iuris interpretibus placet, effectus aliquos tradere, ex eo quod quis malum nomen habeat, vt per Fran. Bru. in tractatu de iudi. & tor. xij. car. in iij col. & per Hippoly. in l. j. in princ. colum. xvj. ff. de quaestio. quamuis ego semper credidi doctores praedictos intelligendos esse de malo nomine malis moribus adquisito, non vero de eo quod licet sit malum, qui habet illud non elegit, sed suscepit tempore quo non fuit in eius arbitrio vel potestate repellere, Duo praeterea clerici & non vnus in hac denunciatione positi sunt, vt per hoc compertum habeat iudex ecclesiasticus plures eodem libello accusari posse de eisdem criminibus, vt in l. j. & ibi Bald. C. Si reus vel accusat. mort. fuer. & in l. Vim passam. ยง. incestil. ff. de adult. Et notat Specul. in tit. de accusatore. in princ. in versic. item quod non potest.