Quòd Coluberius & Serpelio. Capvt vii. Cvm in hac ficta denunciatione tot ſcelera aliquibus imponenda eſſent, qui ex illis inculparentur, placuit etiam hæc nomina fingere, quæ à colubro & ſerpente deriuarentur. Qui enim tantis criminibus irretiti eſſent, non hominum quidem, nec quorumuis etiam animalium, ſed deteriorum nomen promereri par eſt, illorum præcipuè cuius effigiem dæmon aſſumẽs (qui autor eſt malorum omnium) parentes primos decepiſſe, ac viciſſe cõperimus: libuit hoc etiã & ea ratione, quia & noſtri iuris interpretibus placet, effectus aliquos tradere, ex eo quòd quis malum nomen habeat, vt per Fran. Bru. in tractatu de iudi. & tor. xij. car. in iij col. & per Hippoly. in l. j. in princ. colum. xvj. ff. de quæſtio. quàmuis ego ſemper credidi doctores prædictos intelligendos eſſe de malo nomine malis moribus adquiſito, non verò de eo quod licet ſit malum, qui habet illud non elegit, ſed ſuſcepit tempore quo non fuit in eius arbitrio vel poteſtate repellere, Duo prætereà clerici & non vnus in hac denunciatione poſiti ſunt, vt per hoc compertum habeat iudex eccleſiaſticus plures eodẽ libello accuſari poſſe de eiſdem criminibus, vt in l. j. & ibi Bald. C. Si reus vel accuſat. mort. fuer. & in l. Vim paſſam. §. inceſtil. ff. de adult. Et notat Specul. in tit. de accuſatore. in princ. in verſic. item quòd non poteſt.